Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et inde est, quod in qualibet mensura quis positus nonnumquam puras intentasque preces inuenitur emittere, quia et de illo primo et humili ordine, qui est super recordatione futuri iudicii, is qui adhuc sub terroris est poena [*]( 1 inuenire D\' 2 ita ut W 3 postol. V 7 in quadam DW 9 intercidere F1 12 enulBa WOPXv iam om. 0 magnificentias D 16 firuent. V fementessimo D\' reptantur W 17 profecit Dl 18 adque VOP radicare D 19 con. eepiens V concupiens 0 adque VP immodam Wl 20 flammae om. D 28 scilecit V 24 conoepiems V1 25 ipse W 26 tempnre V 27 pusitus V 29 his DxWOP subterioria D est om. PX )

264
ao meta examinis constitutus ita ad honua ecapugitur, ut non minore spiritus alacritate de obsecrationis pinguedine repleatur, quam ille qui per puritatem cordis sui munificentias dei perlustrans atque percurrens ineffabili gaudio laetitiaque resoluitur. incipit enim secundum sententiam domini plus diligere, quia sibimet ampliora cognoscit indulta.

Tamen expetendae sunt nobis per profectum uitae consummationemque uirtutum illae potius supplicationum species, quae uel de contemplatione futurorum bonorum uel de caritatis ardore funduntur seu certe, ut humilius et seeundum incipientium mensuram loquar, pro adquisitione quarumcumque uirtutum seu uitii cuiuslibet extinetione generantur. aliter enim ad illa sublimiora quae praediximus supplicationum genera peruenire nullatenus poterimus, nisi per ordinem postulationum istarum sensim mens nostra fuerit gradatimque proueeta.