Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Ex quibus quattuor speciebus licet nonnumquam soleant occasiones supplicationum pinguium generari (nam et de obsecrationis specie quae de conpunctione nascitur peccatorum, et de orationis statu quae de fiducia oblationum et consummatione uotorum pro conscientiae profluit puritate, et de postulatione quae de caritatis ardore procedit, et de gratiarum actione quae beneficiorum dei et magnitudinis ac pietatis eius consideratione generatur, feruentissimas saepissime nouimus preces ignitasque prodire, ita ut constet omnes has quas [*]( 2 Eccles. 5, 4 (LXX) 9 I Tim. 2, 1-2 ) [*]( 1 fecirimuB F1 2 diciturque VDPX. de om. DP 3 gre- cum DWPX 4 te D1WO: om. VD2PX 8 scilicit V1 10 et pro omnibus DW 11 sublimi W 12 panQntur VPl qaas] q; D1 18 recolit..... praesentia om. 0 benefltia F 16 refret D1 quia D 20 quatuor X licet otn. W solent W 21 occasriones V occansiones D1 22 cnnpnnctione V 24 nutorum F profuit Y 25 caritatis procedit affectu W 26 benefit. V pietates F1 28 ita nt conatet] et W has om. V )

263
praedizimnB species omnibus hominibus utiles ac necessarias inueniri, ut in uno eodemque uiro nunc quidem obsecrationum, nunc autem orationum, nunc postulationum puras ac feruentisaimas supplicationes uariatus emittat affectus), tamen prima ad incipientes uidetur peculiarius pertinere, qui adhuc uitiorum suorum aculeis ac memoria remordentur, secunda ad illos qui in profectu iam spiritali adpetituque uirtutum quadam mentis sublimitate consistunt, tertia ad eos qui perfectionem uotorum suorum operibus adinplentes intercedere pro aliis quoque consideratione fragilitatis eorum et caritatis studio prouocantur, quarta ad illos qui iam poenali conscientiae spina de cordibus uulsa securi iam munificentias domini ac miserationes, quas uel in praeterito tribuit uel in praesenti largitur vel praeparat in futuro, mente purissima retractantes ad illam ignitam et quae ore hominum nec conprehendi nec exprimi potest orationem feruentissimo corde raptantur.