Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Orationes sunt quibus aliquid offerimus seu uouemus deo, quod Graece dicitur εὐχή, id est uotum, nam ubi dicitur in Graeco τὰς svxasμον τῳ̃ ϰυϱίῳ ἀποδώσω, in Latino legitur: uota mea domino reddam, quod secundum proprietatem uerbi ita exprimi potest: orationes meas domino reddam. et illud quod legimus in Ecclesiaste: si uoueris uotum deo, ne moram feceris reddere illud, in Graeco similiter scribitur: ἐὰν ἐύςη εὐχὴν τῳ ϰνϱίῳ, id est: si oraueris orationem domino, ne moram feceris reddere illam. quod ita ab unoquoque nostrum inplebitur.