Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

illud etiam quod ad nos dicitur: uos autem sicut homines moriemini: et sicut unus de principibus cadetis, quid aliud quam multos principes cecidisse significat? quibus indiciis ratio diuersitatis huius ista colligitur, has differentias ordinum, quas instar sanctarum caelestiumque uirtutum aduersae potestates habere dicuntur, uel ex illius anterioris ordinis gradu in quo unaquaeque creata fuerat nunc etiam retentare, uel certe de caelestibus deuolutas ad similitudinem illarum uirtutum, quae ibidem perseuerant, pro nequitiae suae merito, in qua unaquaeque in malum creuit, hos inter se gradus et ordinum uocabula in parte contraria uindicasse.

GERMANVS: Nos hactenus credebamus causam atque illitium ruinae seu praeuaricationis diabolicae, qua de angelica statione deiectus est, inuidiam specialiter extitisse, quando Adam et Euam liuida calliditate decepit. [*]( 7 cf. Apoc. 12, 4 9 Epist. Iudae 6 13 Ps. 81, 7 ) [*]( 1 terra 0 4 montem D1O aquilonis] apfm (». e. apostolum) D1 5 altissimi D1 6 solus T1 beatissima W1 7 scribt. YO 8 ptraxisse D 10 seruauirunt V 11 suum domicilium DW et Vuig. 12 aetirnis V 14 fut (». e. sicut ut) D 15 multas F ratione W 16 ista V1DW : ita V2V om. 0 17 caelistiumque V 18 ordines V1: om. D 22 creauit FP1 grados D1W1 24 actenus DlWOPX adque VP 26 specialeter V eitetisse W 27 caliditate V decipit F1 ) [*]( XIII. CIU. S. ) [*]( 15 )

226