Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quas apostolus per ordinem dinumerans ita describit: quia in Christo creata sunt omnia in caelis et in terra, uisibilia et inuisibilia, siue angeli sine archangeli, sine throni siue dominationes, siue principatus sine potestates. omnia per ipsum et in ipso creata sunt.

De istorum itaque numero nonnullos principes fuisse conlapsos lamentatio Ezechielis siue Esaiae manifestissime [*]( 7 lob 38, 7 (LXX) 18 Ioh. 1, 8 22 Col. 1, 16 ) [*]( 1 adqae VP innomeris V saeculis] singulis D 2 utiosnR V* hac V* 4 adque YP monile. V 9 creatione D\' 14 mOle V1W1 moise W* quodqui D1 15 iatoricum W 19 sini V1 ipeQ W1 20 geneisena V caelistisque V 21 uirtutis V 22 per] ff V discribit 0 28 condita snnt uniuersa V et Vulgata 25 troni WO 27 nonnullus V1 28 conlapsus F1 condilapsos X hiezeohielis 0 ezediihelis X esayae 0 )

224
docent, in quibus principem Tyri uel illum Luciferum, qui mane oriebatur, flebili planctu cognoscimus lamentari.

et de illo quidem ita dominus ad Ezechiel: fili hominis, leua planctum super principem Tyri: et dices ei: haec dicit dominus deus: tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, perfectus decore, in deliciis paradisi dei fuisti: omnis lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius et iaspis, chrysolithus et onyx et beryllus, sapphirus et carbunculus et smaragdus: aurum opus decoris tui: et foramina tua in die, qua conditus es, praeparata sunt. tu chernb extentus et protegens, et posui te in monte sancto dei, in medio lapidum igneorum ambulasti. perfectus in uiis tuis adie conditionis tuae, donec inuenta. est iniquitas in te. in multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti: et eieci te de monte dei, et perdidi te o chernb protegens, in medio lapidum igneorum. eleuatum est cor tuum in decore tuo: perdidisti sapientiam tuam a decore tuo, in terram proieci te: ante faciem regum dedi te ut cernerent te. in multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tuae polluisti sanctificationem tuam.