Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

qui ergo intersunt creationi siderum, ante istud principium in quo factum dicitur caelum et terra creati fuisse manifestissime conprobantur, quippe qui pro istis omnibus uisibilibus creaturis quas uidebant ex nihilo processisse creatorem magna uoce referuntur et admiratione laudasse. ante istud ergo temporale principium, quod a Moyse dicitur quodque mundi huius secundum historicum, immo Iudaicum sensum signat aetatem (saluo scilicet nostro sensu, quo nos interpretamur omnium rerum Christum esse principium, in quo omnia creauerit pater secundum illud: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil), ante istud, inquam, Geneseos temporale principium omnes illas potestates caelestesque uirtutes deum creasse non dubium est.

quas apostolus per ordinem dinumerans ita describit: quia in Christo creata sunt omnia in caelis et in terra, uisibilia et inuisibilia, siue angeli sine archangeli, sine throni siue dominationes, siue principatus sine potestates. omnia per ipsum et in ipso creata sunt.