Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quamobrem de his, quae aperta explanatione prolata sunt, nos quoque constanter possumus definire audenterque nostram proferre sententiam. ea uero, quae meditationi et exercitio nostro reseruans obtecta sanctis scripturis spiritus diuinus inseruit, quibusdam ea uolens indiciis et opinionibus colligi, ita pedetemptim debent cauteque conferri, ut sit eorum adsertio uel confirmatio in disputantis uel suscipientis arbitrio eonlocata.