Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod quidam districtissimi monachorum, habentes quidem zelum dei, sed non secundum scientiam, simpliciter intellegentes fecerunt sibi cruces ligneas easque iugiter umeris circumferentes non aedificationem, sed risum cunctis uidentibus intulerunt. nonnulla uero ad utramque perceptionem, id est tam historicam quam allegoricam ita conmode ac necessarie capiuntur, ut utraque explanatio uitales sucos animae subministret, ut est illud : si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram, et: cum persequuntur uos in ciuitate ista, fugite in aliam, et: si uis perfectus esse, uade uende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere me.