Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ideoque satis proprie scriptura dinina agro opimo ac fertili conparatur, qui cum multa gignat ac proferat quae ad hominum uictum sine aliqua ignis coctione proficiant, quaedam nisi prius flammae calore mitigata atque mollita omnem asperitatem suae deposuerint cruditatis, uel incongrua usibus humanis uel noxia sentientur. nonnulla uero ita utrique usui apta nascuntur, ut nec incocta sua cruditate displiceant uel offendant et tamen ignis calore decocta salubriora reddantur. plura quoque ad escam tantummodo inrationabilium inmentorum et animalium uel ferarum ac uolucrum proferuntur, cibis hominum minime profutura, quae etiam in sua asperitate manentia absque ulla ignis confectione uitalem iumentis conferunt sanitatem.