Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod etiam per illam dei insuffiationem, qua Adam primitus animauit, euidenter exprimitur. itaque his testimoniis manifeste colligimus patrem spirituum dici neminem posse nisi deum solum, qui eos ex nihilo cum uoluerit facit, homines uero carnis nostrae patres tantummodo nominari. igitur et diabolus secundum hoc quod uel spiritus uel angelus uel bonus creatus est patrem neminem habuit nisi deum conditorem suum. qui cum superbia fuisset elatus et dixisset in corde sao: ascendam super altitudinem nubium, ero similis altissimo, factus est mendax et in ueritate non stetit, sed de proprio nequitiae thesauro mendacium proferens non solum mendax, sed etiam pater ipsius mendacii factus est, quo deitatem homini repromittens ac dicens: eritis sicut dii, in ueritate non stetit, sed ab initio factus est homicida, uel Adam in condicionem mortalitatis inducens uel Abel instigatione sua per manum fratris interimens.

Sed iam disputationem nostram duarum ferme noctium lucubratione confectam subsequens aurora concludit ac de profundissimo quaestionum pelago cumbam conlationis huiusce ad tutissimum silentii portum conpendium nostrae rusticitatis [*]( 15 Esai. 14, 14 17 Ioh. 8, 44 20 Gen. 3, 5 ) [*]( 1 reuirtatur V reuertetur W1 8 quia de PX: quiad. F qui de DW que de 0 4 siminari VW1 e] et D\': om. 0 6 specialiter OX 7 solo om. D\' tribuetur F1 8 insuflat. V 9 testem. V1 10 collegimus D1 nimenem V 11 uiro F 12 diabuliu FP 18 angelum D1 14 conditurem V 15 elatus fuisset D 16 et ero V simelis F* 18 thensauro VP1 mendatium VW 19 quod D 20 reprometens F hac D1 di F 22 condit. W ditionem D(P) 23 iBteremens V2 24 sed etiam D )

247
adtraxit. in quo quidem profundo quanto nos interius diuini spiritus introduxerit flatus, tanto diffusior praecedens oculorum aciem semper aperietur inmensitas ac secundum sententiam Salomonis longius fiet a nobis magis quam erat, et alta profunditas, quis inueniet eam?

quamobrem dominum deprecemur, ut in nobis uel timor eius uel caritas quae nescit cadere inmobilis perseueret, quae nos et sapientes in omnibus faciet et a diaboli telis proteget semper inlaesos. his etenim custodibus inpossibile est quempiam laqueos mortis incurrere. inter perfectos autem et inperfectos ista distantia est, quod in illis quidem fixa et ut ita dixerim maturior caritas tenacius perseuerans firmius eos ac facilius facit in sanctitate durare, in his uero uelut infirmius conlocata ac facilius refrigescens cito ac saepius eos peccatorum conpellit laqueis inplicari. quibus auditis ita nos conlationis huius sermo flammauit, ut maiore mentis ardore abeuntes a cella senis quam ante uenientes doctrinae eius plenitudinem sitiremus. [*]( 4 EccleB. 7, 24 (LXX) 6 cf. I Cor. 13, 8 ) [*]( 1 quidam F1 2 introdaxit WOPX 3 imminsitas V 4 solo moDis V salamonis P magis om. V fort. recte 5 eum F 6 nabis V 7 immobiles F1 peraeuerit F1 nobis D sapientis V 8 faciat 0 a om. V diabnli VP thelis W protiget F protegit D1 protegat 0 inlaesug V 9 custudibus V 10 inconire F1 perfectas V inperfectns V distatia D 11 maturinr F1 12 karitas 0 tenatius VDX firmios W1 eas D 13 uel D ac] et W 14 refrigiseens D refriescens 0 15 inplicare W consolationis V 16 flamauit D 17 doctrina D1 18 siterimus F Explicit abbatis sereni conlatio -II- (coni abb sereni secunda D secunda conlatio abbatis sereni WX) de initio principatuum (seu potestatum add. X) VDWX De principatib. abb. sereni cotl secunda eipl. P Explicit conlatio abbatis sereni de principatibus. Deo gratias. Incipit abbatis isac prima de oratione 0 )

248

CAPITVLA.

Prooemium conlationis.

Verba abbatis Isaac super orationis qualitate.

Quemadmodum pura ac sincera pariatur oratio.

De mobilitate animae plumae uel pinnulae conparatae.

De causis quibus mens nostra adgrauatur.

De uisione cuiusdam senis quam super fratris inquieta operatione perspexit.

Interrogatio de eo quod maioris difficultatis sit custodire cogitationes bonas quam parere.

Responsio de diuersis orationum qualitatibus.

De quadripertita orationum specie.

De ordine specierum quae super orationis qualitate ponuntur.

De obsecratione.

De oratione.

De postulatione. [*]( 4 Item (Incp D) capitula de abbatis isaac conlatione prima VD Incipit capitnlatio 0 Incipit conlatio prima abbatis isaac de oratione X (quae inscriptio post capitula iterattw) 5 proemiam DOX conlationes D\' 6 orationes D1 7 paritar X 8 pinnolae X pennulae D* 9 grabatur 0 10 patris D 11 puidit D prospexit 0 12 custudire V 18 parare Xv 14 diuirsis V 16 speciorum Y orationib; D 17 pununtur F1 )

249

De gratiarum actione.

Vtrum quattuor orationis species simul et omnibus, an singillatim et uicissim unicuique sint necessariae.

Ad quas orationum species nosmet ipsos tendere debeamus.

De quattuor supplicationum generibus a domino initiatis.

De oratione dominica.

De eo quod dicit: adueniat regnum tuum.

De eo quod dicit: fiat uoluntas tua.

De pane supersubstantiali siue cotidiano.

De eo quod dicit: dimitte nobis debita nostra, et reliqua.

De eo quod dicit: ne inducas nos in temptationem.

De eo quod non debeant alia postulari quam haec tantum, quae orationis dominicae modulo continentur.

De qualitate sublimioris orationis.

De diuersis conpunctionum causis.

De uariis conpunctionum qualitatibus.

Interrogatio de eo quod non sit in nostra potestate profusio lacrimarum.

Responsio de diuersitate conpunctionum quae per lacrimas digeruntur.

De eo quod elici non debeant lacrimae, quando non spontaneae proferuntur.

Sententia abbatis Antonii super orationis statu.

De exauditionis indicio. [*]( 9 sqq. Mt. 6, 10-18 ) [*]( 2 quatuor X orationis YO: orationum DXx 3 ao singulatim D an sigillatim 0 nicissem D\' 4 tenere D & ualeamus X 6 quatuor subplic. X initiatis a dno 0 11 supersabstantiale DO cottid. D 12 nubis V 14 et ne D nos indacas 0 tetatione 0 17 modo D1 18 sublimis 0 25 eligi D deici 0 lacrimas D 27 istatu 0 28 inditio D iudicio 0 )

250
+

Obiectio, quia praedictae exauditionis fiducia tantummodo sanctis conueniat.

Responsio de diuersis exauditionum causis.

De oratione intra cubiculum et cluso ostio deferenda.

De utilitate breuis ao tacitae orationis.

De perpetua orationis atque incessabili iugitate quod in secundo Institutionum libro promissum est, conlationes senis huius quem nunc in medium proferemus, id est abbatis Isaac domino fauente conplebunt. quibus explicatis et praeceptis beatissimae memoriae papae Castoris et desiderio uestro, o beatissime papa Leonti et sancte frater Helladi, satisfecisse me credo, uoluminis amplitudine primitus excusata, quae studentibus nobis non solum sermone succincto narranda praestringere, sed etiam plurima silentio praeterire in maiorem modum quam disposueramus extensa est. praemissa namque super diuersis institutis disputatione copiosa, quam nos studio breuitatis resecare maluimus, haec ad extremum beatus Isaac intulit uerba.