Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

illi namque habentes naturalis atque insitae legis sanam atque integram disciplinam nequaquam lege hac extrinsecus adhibita litterisque descripta quaeque in adiutorium illi naturali data est indigebant. ex quibus apertissima ratione colligitur nec legem istam perscriptam litteris dari ab initio debuisse (erat enim hoc superfluum fieri stante adhuc naturali lege nec ad integrum uiolata) nec euangelicam perfectionem tradi ante legis potuisse custodiam. non enim poterant audire:

qui te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram, qui contenti non erant talionis aequalitate iniurias proprias uindicare, sed letales calces ac telorum uulnera pro alapa leuissima rependebant et pro uno dente percutientium animas expetebant. sed nec dici illis poterat: diligite inimicos uestros, in quibus magnus fructus et utilitas ducebatur, ut amicos suos diligerent, declinarent uero ab inimicis et solo ab eis odio dissiderent nec obprimere illos et interficere festinarent.

IIIud uero quod uos de diabolo mouerat: quia mendax est et pater eius, quod uidelicet tam ipse quam pater [*]( 2 Eccles. 3, 14 (LXX) 5 I Tim. 1, 9 15 Mt. 6, 89 20 Mt. 5, 44 24 Ioh. 8, 44 ) [*]( 1 ipsa OPX a D1: om. OX* haeritioa V aecclesaste D 7 naturales DlWl adque bis VOP 8 legem V1 9 erlrinaicus Y adibita WO describta V discribta W discripta D1 P adiuturiam V 10 post indigebant in VD\'WOP cap. 25 m- capit 11 collegitur V1 peracribtam VWO 13 ad] in W intigrum V nec in V 14 custudiam V potuerant ex potuerunt W 15 percueserat Dl dextra X 16 aeqtutate V 20 diligete V1 inimicus uestrus V 21 ducibatur V diclinarent F1 22 discederent W oppraemere W1 23 intirficere fistin. V 24 XXVI VWO: om. PX diabulo VP )

245
suus mendax pronuntiari uideatur a domino, satis absurdum est hoc uel leuiter opinari. ut enim paulo ante diximus spiritus spiritum non generat, sicut ne animam quidem potest anima procreare, licet concretionem carnis non dubitemus humano semine coalescere, ita de utraque substantia, id est carnis et animae, quae cui adscribatur auctori, apostolo manifestius distinguente: deinde patres, inquit, carnis nostrae habuimus eruditores et reuerebamur: non multo magis subiciemur patri spirituum et uiuemus?

quid hac diuisione clarius potuit definire, ut carnis quidem nostrae patres homines pronuntiaret, animarum uero deum solum esse patrem constanter exprimeret? quamquam et in ipsa corporis huius concretione ministerium tantummodo at hominibus adscribendum, summa uero conditionis deo omnium creatori, dicente Dauid: manus tuae fecerunt me, et plasmauerunt me. et beatus Iob: nonne sicut lic, inquit, mulsisti me, coagulasti me ut caseum? ossibus et neruis inseruisti me. et dominus ad Hieremiam: priusquam te in utero formarem, noui te.