Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

SERENVS : Deus hominem creans omnem naturaliter a scientiam legis inseruit. quae si fuisset ab homine secundum propositum domini ut coeperat custodita, non utique necessarium fuisset aliam dari quam litteris postea promulgauit: erat enim superfluum extrinsecus offerri remedium quod adhuc uigebat insertum. sed quia haec ut diximus penitus corrupta iam fuerat libertate usuque peccandi, uelut huius exsecutor ac uindex et ut ipsis scripturae uerbis eloquar adiutrix adposita est Moysaicae legis seuera districtio, ut uel metu poenae praesentis non penitus bonum scientiae naturalis extinguerent, secundum prophetae sententiam dicentis: legem dedit in adiutorium.