Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

hanc ergo scientiam omnium naturarum per successiones generationum semen Seth paterna traditione suscipiens, donec diuisum a sacrilega propagine perdurauit, quemadmodum sancte perceperat, ita etiam uel ad dei cultum uel ad utilitatem uitae communis exercuit. eam uero impiae generationi fuisset admixtum, ad res profanas ac noxias quae pie didicerat instinctu quoque daemonum deriuauit curiosasque ex ea maleficiorum artes atque praestigias ac magicas superstitiones audaciter instituit, docens posteros suos, ut sacro illo cultu diuini numinis derelicto uel elementa haec uel ignem uel aerios daemonas uenerarentur et colerent.

haec igitur quam diximus curiosarum rerum notitia quomodo in diluuio non perierit ac superuenientibus saeculis innotuerit, licet hoc minime absolutio propositae quaestionis exposcat, tamen, quia nos occasio huius expositionis admonuit, praestringendum breuiter puto. quantum itaque antiquae [*]( 3 Sap. 7, 17-21 (LXX) . ) [*]( 1 erbarum W 3 poterit W 6 consummationQ D 7 uicissitadinum.... temporum om. DX niciBBitudinem et mutationes W 8 atelarum V 9 bestearum D 12 proptu. V prnmptn D 14 diuisum a] diuisa W 16 ntilitate V 17 generationes fniaait D\' 18 dedicerat D\'OP 19 dirinanit YD\'P adque V 20 audaciter VP: andacter rell. v 21 nnminis V: nominis retL « derilecto V 22 aereos Dl WP 23 quomodn V 24 snperuenientebus V 25 quaestiones D\' 26 perstring. DWXv 27 brebiter W10 pntn V )

240
traditiones ferunt, Cham filius Noê, qui superstitionibus istis et sacrilegis ac profanis erat artibus institutus, sciens nullum se posse super his memorialem librum in aream prorsus inferre, in qua erat una cum patre iusto ac sanctis frairi- (bus ingressorus, scelestas artes ac profana conmenta diuersorum metallorum lamminis, quae scilicet aquarum conrampi inundatione non possent, et durissimis lapidibus insculpsit.

quae peracto diluuio eadem qua celauerat curiositate perquirens sacrilegiorum ac perpetuae nequitiae seminarium transmisit in posteros. hac itaque ratione illa uulgi opinio, qua credunt angelos uel maleficia uel diuersas artes hominibus tradidisse, in ueritate conpleta est. de illis ergo quemadmodum diximus filiis Seth et filiabus Cain nequiores filii procreati sunt,, qui fuerunt robustissimi uenatores, uioleatissimi ac traculentissimi uiri, qui pro inormitate corporum uel crudelitatis atque malitiae gigantes nuncupati sunt.