Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

hanc ergo scientiam omnium naturarum per successiones generationum semen Seth paterna traditione suscipiens, donec diuisum a sacrilega propagine perdurauit, quemadmodum sancte perceperat, ita etiam uel ad dei cultum uel ad utilitatem uitae communis exercuit. eam uero impiae generationi fuisset admixtum, ad res profanas ac noxias quae pie didicerat instinctu quoque daemonum deriuauit curiosasque ex ea maleficiorum artes atque praestigias ac magicas superstitiones audaciter instituit, docens posteros suos, ut sacro illo cultu diuini numinis derelicto uel elementa haec uel ignem uel aerios daemonas uenerarentur et colerent.