Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

cum esset ergo inter ipsos usque ad illud tempus haec utilis sanctaque diuisio, uidentes post haec filii Seth qui dei filii erant filias eorum qui de Cain progenie nascebantur desiderio pulchritudinis earum succensi acceperunt de ipsis sibimet uxores, quae uiris suis parentum suorum nequitias infundentes ab illa eos ingenita sanctitate ac simplicitate paterna protinus conruperunt. ad quos satis congrue directum est illud eloquium: ego dixi: dii estis, et filii excelsis omnes. uos autem sicut homines moriemini: et sicut unus de principibus cadetis, quique ab illa uera physicae philosophiae disciplina tradita sibi a maioribus exciderunt, quam primus homo ille, qui uniuersarum naturarum institutionem e uestigio subsecutus est, potuit euidenter ad tingere suisque posteris certa ratione transmittere.

quippe qui mundi ipsius infantiam adhuc teneram et quodammodo palpitantem rudemque conspexerat et in quem tanta fuit non solum sapientiae plenitudo, sed etiam gratia prophetiae diuina illa insuffiatione transfusa, ut uniuersis animantibus nomina rudis adhuc mundi huius habitator inponeret ac non solum omnigenum bestiarum atque serpentum furores uirusque discerneret, [*]( 15 Ps. 81, 6-7 ) [*]( 1 malitiaeDP niquissimae V 2 abita DWO ataui P attaui X 3 intir V illis Dx illai W7 generationes W 4 obtima OP 6 proptir F 7 fili F 8 nunccnpantur F 9 utiles V1D110 in progenie W* 11 pulcritud. WO 12 sibemet F* eorum D\' 14 dirictum F 15 di V fili F . 16 ut homines 0 17 ab] ali F 18 philosof. D filosoph. W filosof. 0 moioribus F 20 e om. 0 subsequutus 0 21 suis W 23 redemque F 24 proficiae F 26 omne genus D\'P 27 adque FP serpentum FP: serpentium reU. v furures F )

239
sed etiam uirtutes herbarum et arborum lapidumque naturas ac temporum necdum expertorum uicissitudines partiretur, ita ut efficaciter potuerit dicere: dominus dedit mihi eorum, quae sunt, scientiam ueram: ut sciam dispositionem orbis terrarum et uirtutes elementorum, initium et consummationem et medietatem temporum, uicissitudinum inmutationes et diuisiones temporum, annorum cursus et stellarum dispositiones, naturas animalium iras bestiarum, uim spiritnum et cogitationes hominum, differentias arborum et uirtutes radicum, et quaecumque sunt abscondita et in promptu cognoui.

hanc ergo scientiam omnium naturarum per successiones generationum semen Seth paterna traditione suscipiens, donec diuisum a sacrilega propagine perdurauit, quemadmodum sancte perceperat, ita etiam uel ad dei cultum uel ad utilitatem uitae communis exercuit. eam uero impiae generationi fuisset admixtum, ad res profanas ac noxias quae pie didicerat instinctu quoque daemonum deriuauit curiosasque ex ea maleficiorum artes atque praestigias ac magicas superstitiones audaciter instituit, docens posteros suos, ut sacro illo cultu diuini numinis derelicto uel elementa haec uel ignem uel aerios daemonas uenerarentur et colerent.

haec igitur quam diximus curiosarum rerum notitia quomodo in diluuio non perierit ac superuenientibus saeculis innotuerit, licet hoc minime absolutio propositae quaestionis exposcat, tamen, quia nos occasio huius expositionis admonuit, praestringendum breuiter puto. quantum itaque antiquae [*]( 3 Sap. 7, 17-21 (LXX) . ) [*]( 1 erbarum W 3 poterit W 6 consummationQ D 7 uicissitadinum.... temporum om. DX niciBBitudinem et mutationes W 8 atelarum V 9 bestearum D 12 proptu. V prnmptn D 14 diuisum a] diuisa W 16 ntilitate V 17 generationes fniaait D\' 18 dedicerat D\'OP 19 dirinanit YD\'P adque V 20 audaciter VP: andacter rell. v 21 nnminis V: nominis retL « derilecto V 22 aereos Dl WP 23 quomodn V 24 snperuenientebus V 25 quaestiones D\' 26 perstring. DWXv 27 brebiter W10 pntn V )

240
traditiones ferunt, Cham filius Noê, qui superstitionibus istis et sacrilegis ac profanis erat artibus institutus, sciens nullum se posse super his memorialem librum in aream prorsus inferre, in qua erat una cum patre iusto ac sanctis frairi- (bus ingressorus, scelestas artes ac profana conmenta diuersorum metallorum lamminis, quae scilicet aquarum conrampi inundatione non possent, et durissimis lapidibus insculpsit.