Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

sed ita quaestio huius propositionis absoluitur. post necem Abel iusti, ne a fratricida et impio omne hominum genus exordium sumeret, in locum fratris extincti nascitur Seth, qui non solum posteritati sed etiam fraternae iustitiae pietatique succederet. cuius progenies patris secuta iustitiam a societate et coniunctione cognationis illius quae ex Cain sacrilego descendebat semper diuisa permansit, sicut etiam genealogiae discretio manifeste declarat ita dicens: Adam genuit Seth, Seth genuit Enos, Enos genuit Cainam, Cainam autem genuit Maleleel, Maleleel autem genuit Iaret, laret genuit Enoc, Enoc genuit Mathusalam, Mathusalam genuit Lamec, Lamee genuit Noe. item genealogia Cain ita diuisa describitur: Cain genuit Enoc, Enoc genuit Cainam, Cainam genuit Maleleel, Maleleel genuit Mathusalam, Mathusalam genuit Lamec, Lamec genuit lobel et Iubal.

itaque illa generatio quae de Seth iusti propagine descendebat suae lineae iugiter agnationique permixta in patrum atque ataui sanctitate longa aetate durauit, nequaquam scilicet sacrilegiis. [*]( 10 Gen. 5, 4 -30 15 Gen. 4, 17-21 ) [*]( 2 fnit] fuerunt X fuerant X 5 geth D\' sed 0 6 posteritate V poterit at D\' posteritatis D\'P 7 sicuta V sequuta 0 societatem W1O 8 sacriligo W 9 genealugiae V genealogia W discretio DOP: diecricio V discriptio W-X 11 cainam eainam D(P) cainam cainan VW cainan cainan OX autem om. 0 12 maleleel bis W: malaeleel bis V malalehel bis D malaleel malalehel 0 malelehel bis X malelehel maleleel P autem om. W 0 genuet F1 ienuit 0 iareth biв OPX 13 enoch bis 0 matusalam bis DWO 14 lamech bis OP 15 genalogia W 16 enoch bis 0 cainam] ita VDWP (Γαϊδάδ LXX) cainan OX maleleel bis WP : malaeleel bis V malelehel bis D malaleel malalehel 0 17 matusalam bis DW matnsahel bis 0 18 lamech his OPX iohel D iubel P . iubal DW\'OX: iobal YP iobel W1 19 descindebat V 20 acnationique V agnitioneque D1 adque VP athaui V attaui D2X 21 scilecit V sacrilegie VD2OP sacrilegius D* )

238
ao malitia nequissimae prolis infecta, quae in semet inpietatis germen uelut auita traditione retinebat insertum. donec ergo perseuerauit inter illos generationis eorum ista discretio, semen illud Seth, utpote de optima radice procedens, pro merito sanctitatis angeli dei siue ut diuersa exemplaria continent . filii dei uocati sunt, et e contrario illi propter inpietatem uel suam uel patrum suorum et opera terrena filii hominum i nuncupantur.

cum esset ergo inter ipsos usque ad illud tempus haec utilis sanctaque diuisio, uidentes post haec filii Seth qui dei filii erant filias eorum qui de Cain progenie nascebantur desiderio pulchritudinis earum succensi acceperunt de ipsis sibimet uxores, quae uiris suis parentum suorum nequitias infundentes ab illa eos ingenita sanctitate ac simplicitate paterna protinus conruperunt. ad quos satis congrue directum est illud eloquium: ego dixi: dii estis, et filii excelsis omnes. uos autem sicut homines moriemini: et sicut unus de principibus cadetis, quique ab illa uera physicae philosophiae disciplina tradita sibi a maioribus exciderunt, quam primus homo ille, qui uniuersarum naturarum institutionem e uestigio subsecutus est, potuit euidenter ad tingere suisque posteris certa ratione transmittere.

quippe qui mundi ipsius infantiam adhuc teneram et quodammodo palpitantem rudemque conspexerat et in quem tanta fuit non solum sapientiae plenitudo, sed etiam gratia prophetiae diuina illa insuffiatione transfusa, ut uniuersis animantibus nomina rudis adhuc mundi huius habitator inponeret ac non solum omnigenum bestiarum atque serpentum furores uirusque discerneret, [*]( 15 Ps. 81, 6-7 ) [*]( 1 malitiaeDP niquissimae V 2 abita DWO ataui P attaui X 3 intir V illis Dx illai W7 generationes W 4 obtima OP 6 proptir F 7 fili F 8 nunccnpantur F 9 utiles V1D110 in progenie W* 11 pulcritud. WO 12 sibemet F* eorum D\' 14 dirictum F 15 di V fili F . 16 ut homines 0 17 ab] ali F 18 philosof. D filosoph. W filosof. 0 moioribus F 20 e om. 0 subsequutus 0 21 suis W 23 redemque F 24 proficiae F 26 omne genus D\'P 27 adque FP serpentum FP: serpentium reU. v furures F )

239
sed etiam uirtutes herbarum et arborum lapidumque naturas ac temporum necdum expertorum uicissitudines partiretur, ita ut efficaciter potuerit dicere: dominus dedit mihi eorum, quae sunt, scientiam ueram: ut sciam dispositionem orbis terrarum et uirtutes elementorum, initium et consummationem et medietatem temporum, uicissitudinum inmutationes et diuisiones temporum, annorum cursus et stellarum dispositiones, naturas animalium iras bestiarum, uim spiritnum et cogitationes hominum, differentias arborum et uirtutes radicum, et quaecumque sunt abscondita et in promptu cognoui.