Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

sed ita quaestio huius propositionis absoluitur. post necem Abel iusti, ne a fratricida et impio omne hominum genus exordium sumeret, in locum fratris extincti nascitur Seth, qui non solum posteritati sed etiam fraternae iustitiae pietatique succederet. cuius progenies patris secuta iustitiam a societate et coniunctione cognationis illius quae ex Cain sacrilego descendebat semper diuisa permansit, sicut etiam genealogiae discretio manifeste declarat ita dicens: Adam genuit Seth, Seth genuit Enos, Enos genuit Cainam, Cainam autem genuit Maleleel, Maleleel autem genuit Iaret, laret genuit Enoc, Enoc genuit Mathusalam, Mathusalam genuit Lamec, Lamee genuit Noe. item genealogia Cain ita diuisa describitur: Cain genuit Enoc, Enoc genuit Cainam, Cainam genuit Maleleel, Maleleel genuit Mathusalam, Mathusalam genuit Lamec, Lamec genuit lobel et Iubal.