Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
aurora itaque superuenienfce com omnis ab oculis euanuisset daemonum multitudo, dubitans frater de adsertione spiritus inmundi magisque id ratus quod inolita consuetudinis suae fallacia sibi uoluisset inludere et innocenti fratri inurere crimen incesti, memor euangelicae sententiae, quod in ueritate non stetit, quia non est ueritas in eo: cum loquitur mendacium, de propriis loquitur, quia mendax est et pater eius, Pelusium petit, ubi illum quem spiritus inmundus adseruit esse deiectum nouerat conmorari. erat siquidem illi etiam notissimus frater. quem cum requisisset, repperit, quod eadem nocte, qua taeterrimus ille daemon ruinam eius suae cohorti uel principi nuntiarat, monasterio pristino derelicto uicum petisset et cum designata puella fuisset lapsu miserabili deuolutus.
Nam quod unicuique nostrum duo cohaereant angeli, id est bonus ac malus, scriptura testatur. et de bonis quidem saluator ne contemnatis, inquiens, unum ex pusillis istis: dico enim uobis quod angeli eorum in caelis semper uident faciem patris mei qui in caelis est. illud quoque: inmittet angelus domini in circuitu timentium eum: et eripiet eos., nec non etiam quod in Actibus apostolorum de Petro dicitur, quia angelus eius est. de utrisque uero liber Pastoris plenissime docet.