Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Regi autem inmundos spiritus a nequioribus potestatibus eisque esse subiectos praeter illa scripturarum testimonia, quae in euangeliis quoque calumniantibus Pharisaeis domini legimus responsione descripta: si ego in Beelzebub principe daemoniorum eicio daemones, etiam perspicuae uisiones et experimenta sanctorum multa nos edocent. [*]( 1 Eph. 6, 12 2 Ioh. 14, 30 4 1 Cor. 15, 24 24 Luc. 11, 19 ) [*]( 1 rectures V 3 apostalus F in xpo D 4 uacuandtw y1 eoacaandos O2PXv tradederit DlWl 5 omnim F1 7 ditione D snper OP 11 sunt 0 13 nnntius F1 17 scelicet F1 quohereant W 18 domisticae V 19 magestas W quiescat D requiescit Wl 22 subiectus F1 scribt Y 23 farisaeis VOX 24 describta VO diecripta D\'W belzebuh D1 WP 25 eiecio D daemonas P perspicum seuisiones F 26 docent 0 )

232
nam cum unus e fratribus nostris in hac solitudine iter ageret, aduesperante iam die antrum quoddam repperiens ibidem substitit, uespertinam uolens in eo synaxin celebrare: ubi dum psalmos ex more decantat, tempus mediae noctis excessit.

cumque finita sollemnitate refecturus lassum corpus paululum resedisset, repente coepit cateruas daemonum undique confluentium innumerabiles intueri, quae infinita constipatione atque ordine longissimo procedentes aliae praeibant principem suum, aliae sequebantur. qui tandem aliquando et magnitudine procerior cunctis et aspectu terribilior aduenit, ac posito solio cum in tribunali quodam sublimissimo consedisset, uniuscuiusque actus diligenti coepit examinatione discutere: illosque qui necdum se circumuenire aemulos suos potuisse dicebant uelut inertes ignauosque a conspectu suo cum nota et iniuria iubebat expelli, spatia temporis tanti et opus inaniter inpensum cum fremitu furoris exprobrans, illos uero qui se nuntiabant consignatos sibimet decepisse summis laudibus cum exultatione ac fauore cunctorum ut fortissimos bellatores ad exemplum cunctorum gloriosissimos coram omnibus emittebat.