Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

nam hoc cognomen non solum Gabriheli siue Michaeli nullo modo posset aptari, sed ne bono quidem cuiquam homini conueniret. apertissime itaque et serpentis uocabulum et conparatio bestiarum non sonat angeli dignitatem, sed praeuaricatoris infamiam. denique liuoris ac seductionis materia, qua ut hominem deciperet instigatus est, de anterioris ruinae extitit causa, quod scilicet de limo terrae nuperrime figuratum ad illam eum gloriam cerneret euocandum, unde, cum esset unus de principibus, se meminerat conruisse.

et idcirco priorem eius lapsum quo superbiendo conruerat, quo etiam serpens meruerat nuncupari, secunda ruina per inuidiam subsecuta est. quae inueniens eum adhuc aliquid in sese erectum habentem, ita ut etiam cuiusdam conloquii atque consilii cum homine posset habere consortium, sententia [*]( 4 Gen. 3, 1 (LXX) ) [*](2 deieccionis F geneseus V1 leccio F 3 crededit Dl 5 besteis DlWl 6 intellegetis V 7 illam otn. D 10 praeferetnr DPX1 preuei-etur (». e. praeberetur) 0 bestei. DlWl uocabolo V Dl scribt. VO 11 angelom Dl 13 hominibus Wl besteis V1D1W1 14 gabrieli WOPX siue] uel DWOP michaheli D micaheli 0 nullu W possit VDWP 15 conueneret D\' - 16 sonant 0 18 deceperet V deceperit Dlpl 19 extetit W scilecet F 20 illum F* enocatum ViP nocandom 0 23 quod etiam Dl 25 sese erectum VX: se erectum D sese rectum WO P 26 adque VOP possit VDWO )

227
domini utiliter in ima deiectus est, ut non iam sicut ante sublime aliquid intuens et excelsus incederet, sed ut solo cohaerens reperet et humiliatus super uentrem terrenis uitiorum escis et operibus pasceretur, occultum deinceps publicans inimicum ac ponens inter ipsum et hominem utiles inimicitias salutaremque discordiam, ut dum cauetur tamquam hostis noxius, amicitiis fraudulentis ulterius homini nocere non posset.

In quo tamen et illud nos praecipue debet instruere, ut a malis consiliis declinemus, quod licet deceptionis auctor congrua poena et condemnatione plectatur, ne ille quidem qui seducitur supplicio careat, licet aliquantulo leuiore quam ille qui auctor deceptionis extiterit. quod hic expressum planissime cernimus. Adam namque qui seductus est, immo ut apostoli uerbis eloquar qui seductus non est, sed seductae adquiescens in exitiabilem uidetur accessisse consensum, sudore uultus ac labore tantummodo condemnatur, qui tamen illi non per suam, sed per terrae maledictionem sterilitatemque decernitur.

mulier nero quae hmus rei persuasor extitit multiplicationem gemituum ae dolorum atque tristitiae promeretur, perpetuo pariter iugo subiectionis addicta. serpens autem, qui primus incentor huius offensae est, perenni maledictione multatur. quamobrem summa sollicitudine et circumspectione cauendum est a consiliis prauis, quia sicut auctorem puniunt, ita deceptum nec peccato faciunt carere nec poena.

Tanta uero spirituum densitate constipatur aår iste qui inter caelum terramque diffunditur, in quo non quieti [*]( 15 I Tim. 2, 14 ) [*]( 1 utileter F antea n WO 2 incedere W 3 cuhaerens V 7 fraudolentis VX1 8 possit VDWOP 10 auctor V 12 caret W aliquantolo V aliquantnlS D 13 auctur V plenisrime OPv plaen. X 15 eloquitur D1 seducta ena W1 16 exitiabelem V1 17 tanto modo V 18 aterelitatemque WPX 19 uiro V qui D\' extiterat W corr. 20 adque FP 21 subieccioniB V subject. iugo D 22 incentur F1 eet om. WI perenne Dx 26 constipatur F: constipatus est reU. e ) [*]( .15* )

228
otiosique peruolitant, ut satis utiliter humanis aspectibus eos prouidentia diuina subtraxerit. aut enim terrore concursus eorum uel horrore uultuum, in quos se pro uoluntate sua cum libitum fuerit transformant atque conuertunt, intolerabili formidine homines consternarentur atque deficerent, nequaquam ualentes haec carnalibus oculis intueri, aut certe nequiores cotidie redderentur exemplis eorum iugibus et imitatione uitiati, et per hoc inter homines et inmundas atque aerias potestates fieret noxia quaedam familiaritas ac perniciosa coniunctio, quia haec flagitia quae nunc inter homines admittuntur uel parietum saeptis uel locorum interuallo et quadam uerecundiae confusione I celantur.

quae si aperta iugiter uisione conspicerent, ad maiorem furoris incitarentur insaniam, nullo scilicet interueniente temporis puncto quo ab istis sceleribus eas cernerent desinentes, quippe quas nulla lassitudo carnalis seu occupatio familiaris rei ac sollicitudo cotidiani uictus quemadmodum nos a coeptis intentionibus etiam inuitissimos nonnumquam cessare conpellunt.