Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Consummatis quae diei sollemnitas exigebat et ecclesiae congregatione dimissa reuersi ad cellam senis refecti primum lautissime sumus. nam pro muria, quae superiecta olei gutta cotidianae refectioni solebat adponi, modicum liquaminis miscuit et olei quiddam solito propensius superfudit. nam illam olei guttam ob hoc unusquisque cotidie refecturus instillat, non ut eius ex hoc gustu quandam percipiat suauitatem (quippe cuius tantus est modus, ut uix ipsius gutturis ac faucium meatus non dicam linire, sed pertransire sufficiat), sed ut hoc usu iactantiam cordis, quae pro abstinentia districtiore blande solet ac latenter inrepere, et stimulos elationis obtundat, quia quanto abstinentia ipsa occultius exercetur nulloque hominum teste perficitur, tanto subtilius occultatorem suum temptare non desinit.