Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GERMANVS : Posset forsitan haec uolubilitas mentis? aliquatenus coherceri, si eam non tantus aduersariorum numerus circumuallans ad ea quae non uult, immo quo illam suae quoque naturae mobilitas rapit, indesinenter inpelleret. quam cum tam innumerabiles, tam potentes tamque terribiles circumagant inimici, resisti illis ab hac praesertim fragili carne inpossibile crederemus, nisi ad hanc opinionem uestris sententiis uelut caelestibus animaremur oraculis.

SERENVS: Aduersarios quidem nobis iugiter insidiari, quicumque interioris hominis experti sunt pugnas, dubitare non possunt. sed ita dicimus hos nostris profectibus aduersari, ut eos tantummodo incentores malorum, non etiam inpulsores esse credamus. ceterum nullus hominum posset omnino uitare [*]( 1 Iob 5, 7 2 Eph. 4, 13 14 I Cor. 15, 28 ) [*]( 1 labori (xόπψ) scripsi: labore V1D1P in llabore (tv xdnqt) V\' ad labore 0 ad laborem D1 WX et Vulg. 6 peruenit 0 quis Y P 7 sclo VDWOX seculo P 8 praeliberarit Dl 9 p qua D\' 10 possiderit YWOP 11 actos Dl suus V 12 cogitationis V 15 possit VDXW 16 coerceri D\'P coiberi 0 numeris D\' 19 terrebiles V1 20 fragili om. WO 21 crederemus eras. in W 22 anemaremur D* animamur Wx 23 aduersarius YO 27 possit VD1O )

190
pecoatum quodcumque illi cordibus nostris inurere uoluissent, si eis quemadmodum ad suggerendum, ita et ad conpellendum facultas uiolenta subpeteret.

quamobrem sicut in illis est instigationis copia, ita, in nobis uirtus respuendi siue adquiescendi libertas est adtributa. quorum tamen potentiam et inpugnationes si pertimescimus, etiam protectiones atque adiutoria dei e contrario conferamus, de quo dicitur: maior enim qui in nobis est quam qui in hoc mundo. cuius auxilia multo uehementiore militant uirtute pro nobis quam aduersus nos illorum multitudo confligit nam bonarum rerum non tantum suggestor, sed • etiam fautor atque inpulsor est deus, ita ut nonnumquam nos etiam inuitos et ignorantes adtrahat ad salutem.

constat ergo neminem posse a diabolo decipi nisi illum, qui praebere ei maluerit suae uoluntatis adsensum. quod Ecclesiastes his uerbis euidenter expressit: quia enim non fit contradictio ab his qui faciunt malum cito, ideo repletum est cor filiorum hominis in ipsis ut faciant mala. ergo manifestum est hinc unumquemque delinquere, quod ingruentibus cogitationibus prauis non eis confestim repulsam contradictionis obiciat. nam resistite, inquit, ei, et fugiet a nobis.