Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ad cuius tamen mensurae plenitudinem nemo perueniet alias in futurum, nisi qui praemeditatus et inbutus ea fuerit in praesenti eamque adhuc in hoc saeculo positus praelibarit, Christique membrum pretiosissimum designatus arram conpaginis illius, per quam corpori eius ualeat copulari, in hac carne possederit, unum dumtaxat desiderans, unum sitiens, ad unum omnes non solum actus suos, uerum etiam cogitationes semper intendens, ut illud, quod in futurum dicitur de beata conuersatione sanctorum, iam subarratum teneat in praesenti, id est sit eideus omnia in omnibus.