Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

si igitur nos quoque uiriliter aduersus perturbationes et uitia dimicantes potuerimus ea dicioni nostrae discretionique subicere ac militantes in carne nostra extinguere passiones uel instabilem cogitationum nostrarum cohortem rationis imperio subiugare ac dominicae crucis salutari uexillo dirissimas aduersariarum potestatum turmas a terminis nostri pectoris propulsare, pro tantorum meritis triumphorum ad spiritalis huius centurionis ordinem prooehemur, quem in Exodo quoque per Moysen mystice legimus designatum: constitue tibi χιλιἁχας, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.

et ita nos quoque dignitatis huius apice sublimati habebimus hanc imperandi potestatem atque uirtutem, qua non quibus nolumus cogitationibus abducamur, sed his quibus spiritaliter delectamur inmorari uel inhaerere possimus, malis quidem suggestionibus imperantes \'abite\' et abibunt: bonis uero dicemus \'uenite\' et uenient seruo quoque nostro, id est corpori ea quae castitatis uel continentiae sunt similiter iniungemus et sine ulla contradictione deseruiet, non iam suscitans nobis aduersos conoupiscentiae stimulos, sed omnem exhibens spiritui famulatum.

hoiua centurionis qualia arma sint uel ad quae proeliorum [*](3 Mt 8, 9 15 Ex. 18, 21 ) [*]( 1 inditio YD admitebat W 8 discripta WO 4 potestate constitutus D2OXv 5 alio DWOPX: alii V(?)v 7 eas W 8 diacritioniqae D\' 11 aixillo DlWOP 12 tubus DIPX Dostris D 13 ipiritales D1W1 huiua om. D* 14 moyaen VDOPX: moeen W 15 XIMaPxae 0 centnrionis D* 16 quiDqugin. V 18 adque WP quia D\' 19 set W 21 abiite Wl abebnnt Dl dicemns DW: dicimus VOPX dicentes malim: sed ef. Inst. V, 38, a; X, 19 fm. 28 iniunginms y 24 tam W aduersus V1D1WP adnenus spm X 25 stimulus K1 26 ad quae] atq; Dl W prael. W )

186
exercitia praeparentur, audi beatum apostolum praedicantem: arma, inquit, militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia deo. dixit qualia sint, id est non carnalia nec infirma, sed spiritalia et potentia deo. deinde ad quos sint exercenda conflictus consequenter insinuat: ad destructionem munitionum, cogitationes purgantes et omnem altitudinem extollentem se aduersus scientiam dei, et captiuantes omnem intellectum in oboedientiam Christi, et praeparati ulcisci omnem inoboedientiam, cum inpleta fuerit primum uestra oboedientia.

quae quoniam singillatim percurrere sicut necessarium, ita etiam alterius temporis est, armorum tantummodo uolo uobis genera proprietatesque patefacere, quibus nos quoque, si uolumus bella domini proeliari et inter centuriones euangelicos militare, accincti iugiter debemus incedere. sumite, inquit, scntumfidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignita restinguere. ergo fides est quae excipiens ardentissima libidinum tela metu futuri iudicii et caelestis regni credulitate mortificat.