Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

communionem uero eis sacrosanctam numquam meminimus interdictam: quin immo si possibile esset etiam cotidie eis inpertiri eam debere censebant. nec enim secundum sententiam euangelii, quam incongrue huic sensui coaptastis: nolite dare sanctum canibus, ad daemonis escam sacrosancta communio et non potius ad purgationem ac tutelam corporis animaeque peruenirecredenda est. quae ab homine percepta eum qui membris eius insidet spiritum seu in ipsis latitare conatur uelut quodam exurens fugat incendio.