Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

qui cum tanta esset omnium membrorum debilitate constrictus, ut nulli in eo artus uiuacem motum ac sensibilem retentarent, nihilominus tanta ex eo uirtutum gratia procedebat, ut cum de oleo, quod cadauere suo potius quam corpore contigisset, unguerentur infirmi, confestim cunctis ualitudinibus curarentur, ita ut super hac eius ualitudine etiam ipsis infidelibus euidenter aperteque claresceret et debilitatem membrorum omnium dispensatione atque amore domini contributam et sanitatum gratiam pro testimonio puritatis ac manifestatione meritorum ei spiritus sancti uirtute praestari.

Secundus uero, quem diximus in hac heremo conmoratum, cum ipse quoque singularis et inconparabilis uir esset, ob reprehensionem unius sermonis, quem contra abbatem Macarium disputans paulo durius protulit quadam scilicet opinione praeuentus, tam diro confestim est traditus daemoni, ut humanas egestiones ori suo ab eo suppletus ingereret. quod flagellum purgationis gratia se dominus intulisse, ne scilicet in eo uel momentanei delicti macula resideret, uelocitate curationis eius atque auctore remedii demonstrauit. nam [*]( 1 auditur ppamiserint D amiBeruat OX eog D\' 2 adqve VP 4 nullu W\' 7 expletisque D1W2 8 annus V 9 quatuor PX 10 omnium om. 0 11 aensibile W 13 corpore suo D 14 unguereutur VOX: unger. rell. ualet. D\'0, item infra 16 clarisceret DlP debelitatem V1 W debilitate Dx 0 17 dispens.] desperatione V adque VP 19 ei] et D\'WO eiua X 20 XXVI W ac W 22 quem] q; D\' 23 macanam 0: macharium rdl. 25 ab eo om. V supplaetos Wl 28 adque FP )

207
continuo abbate Macario in oratione submisso dicto citius nequam spiritus ab eo fugatus abscessit.