Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

qui cum tanta esset omnium membrorum debilitate constrictus, ut nulli in eo artus uiuacem motum ac sensibilem retentarent, nihilominus tanta ex eo uirtutum gratia procedebat, ut cum de oleo, quod cadauere suo potius quam corpore contigisset, unguerentur infirmi, confestim cunctis ualitudinibus curarentur, ita ut super hac eius ualitudine etiam ipsis infidelibus euidenter aperteque claresceret et debilitatem membrorum omnium dispensatione atque amore domini contributam et sanitatum gratiam pro testimonio puritatis ac manifestatione meritorum ei spiritus sancti uirtute praestari.