Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Licet multo illos grauius constet uehementiusque ueiari, qui cum corporaliter ab ipsis suppleri minime uideantur, animo tamen perniciosius possidentur, eorum scilicet uitiis ac uoluptatibus inuoluti. secundum apostoli namque sententiam a quo quis superatur, eius et seruus est. nisi quod in hoc isti desperatius aegrotant, quod, cum sint eorum mancipia, nec inpugnari se ab illis nec dominatum eorum ferre cognoscunt.