Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Constat ergo inmundos spiritus non aliter posse in illos quorum obtenturi sunt corpora penetrare, nisi prius eorum mentes cogitationesque possederint. quos cum timore ac memoria dei uel spiritali meditatione nudauerint, uelut exarmatos omni praesidio ac munitione diuina. facile uinciendos audenter inuadunt, domicilium deinceps in eis uelut in possessione sibi tradita praesumentes.

Licet multo illos grauius constet uehementiusque ueiari, qui cum corporaliter ab ipsis suppleri minime uideantur, animo tamen perniciosius possidentur, eorum scilicet uitiis ac uoluptatibus inuoluti. secundum apostoli namque sententiam a quo quis superatur, eius et seruus est. nisi quod in hoc isti desperatius aegrotant, quod, cum sint eorum mancipia, nec inpugnari se ab illis nec dominatum eorum ferre cognoscunt.

ceterum corporaliter traditos Satanae uel infirmitatibus magnis etiam uiros sanctos nouimus pro leuissimis quibusque delictis, cum in illis ne tenuissimum quidem naeuum aut maculam in illo iudicii die patitur inueniri diuina clementia, omnem sordis eorum scoriam secundum prophetae, immo dei sententiam excoquens in praesenti, ut eos tamquam aeram uel argentum ignitum ad illam perpetuitatem nulla [*]( 14 II Petro 2, 19 ) [*]( 1 libetum V 2 adque VOP dummodft] dfim m D1 3 XXIII W inmundus F spiritos D* 4 illus F 5 possederint D\'OPX\': possiderent V possiderint D\'WX\' 7 exarmatus V monitione F1 uinciendus F uincendos OX\' 8 audacter D1 in eis domic. deinc. DW 10 XXIIII W illos scripsi eum OX illis VI om. DWP 11 qui YO: hoe qui DWPX (sed bos eras. in X) nidentur V 15 disper. D\'PX 16 inpngiiare D 17 deferre D cognuscunt V traditus V 18 scs V 19 nec 0 naeuum F: neuum rell. 20 aut] ac V patiatur OX inuenire VD1v 21 cordis Vv. cf. VI, 11,2 prof. D 22 exquoquens DWOP 23 perpetuetatem V1 )

204
indigentes poenali purgatione transmittat.