Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ubi enim agon dicitur et certamen et pugna, necesse est ut utrimque sudor et labor ac sollicitudo subeatur et aequaliter illos uel super deiectione maneat dolor atque confusio uel de uictoria gaudium consequatur. ubi uero alio cum sudore luctante alius cum otio ac securitate confligit et ad deiciendum aemulum sola pro uiribus utitur uoluntate, non pugna dicenda est nec conluctatio neque certamen, sed iniqua quaedam et inrationabilis obpugnationisinpressio.

sed plane laborant et ipsi non minus inpugnantes hominum genus et desudant, ut praeualeant de unoquoque illam quam cupiunt obtinere uictoriam, et retorquetur in eos illa confusio quae nos manebat, si ab ipsis fuissemus elisi, secundum illud: caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos, et: conuertetur dolor eius in caput eius, et iterum: ueniat illi laqueus, [*](8 Eph. 6, 12 12 I Cor. 9, 26 13 II Tim. 4, 7 25 Ps. 139, 10 26 Pa. 7, 17 27 Ps. 34, 8 ) [*]( 1 XX W 8 adque VP 9 sanguenim V 11 nequititia V nequitia D\'OX\' 14 ut om. DX ut et D\' utrumque DWO\'P utrorumque X soudor D 15 uel om. 0 deiectionem D OP delectionem W 16 moneat Wl adque YOP uicturia Y 18 aemolum W\' 19 nec certamen D* 23 uicturiam F1 eos] illos ex illus V 24 fueesimus Y 25 capud V 26 conuertitur D\' dolus D\' 27 capud YD )

199
quem ignorat: et captio quam abscondit adprehendat eum: et in laqueo cadat in ipso, scilicet quem super hominum deceptione molitur. dolent igitur etiam ipsi non minus, et quemadmodum nos elidunt, ipsi quoque similiter eliduntur nec uicti sine confusione discedunt.

quas eorum ruinas atque conflictus ille, qui sanos interioris hominis oculos possidebat, cotidie cernens uidensque eos supergaudere ruinis et casibus singulorum ac timens ne de se quoque eueniret eis ista laetitia, dominum deprecatur inlumina, inquiens, oculos meos ne umquam obdormiam in mortem: ne quando dicat inimicus meus: praeualui aduersus eam. qui tribulant me, exultabunt si motus fuero. et: deus meus, ne supergaudeant mihi. ne dicant in cordibus suis: euge, euge, animae nostrae: neque dicant: deuorauimus eum. et: frenderunt super me dentibus suis. domine quando respicies? insidiatur enim in occulto sicut leo in cubili suo. insidiatur ut rapiat pauperem. et: quaerit a deo escam sibi.