Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

de ipso siquidem solo pronuntiauit beatus apostolus dicens: uiuus est enim sermo dei et efficax et acutior super omnem gladium ancipitem et pertingens usque ad diuisiones animae ac spiritus, conpagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis: et non est creatura inuisibilis in conspectu eius, omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius. et beatus Dauid qui fingit, inquit, singillatim corda eorum, et iterum: ipse enim nouit occulta cordis. Iob quoque: qui solus nosti corda hominum.