Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Nec enim si crassae huic solidaeque materiae, id est carni, spiritus admiscetur, quod fieri facillime potest, idcirco et animae quae itidem spiritus est ita uniri posse creditur, ut eam quoque similiter suae naturae reddat capacem. quod soli est possibile trinitati, quae sic uniuersae intellectualis naturae efficitur penetratrix, ut non solum circumplecti eam atque ambire, sed etiam inlabi ei et uelut incorporea corpori possit infundi. licet enim pronuntiemus nonnullas esse spiritales naturas, ut sunt angeli, archangeli ceteraeque uirtutes, ipsa quoque anima nostra uel certe asr iste subtilis, tamen incorporeae nullatenus aestimandae sunt.