Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

SERENVS: Praedictae definitioni nostrae non est contrarium id quod dicitis in energumenis fieri, cum spiritibus inmundis adrepti loquuntur uel agunt ea quae nolunt uel quod ea quae ignorant proferre uoces. non enim uno modo istam eos infusionem spirituum sustinere certissimum est. quidam enim sic adflantur, ut nequaquam ea quae gerunt uel loquuntur intellegant, quidam uero norunt et postea recordantur.