Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Tria sunt omnia quae in hoc mundo sunt, id est bonum, malum, medium. debemus itaque nosse quid proprie bonum, quid malum quidue sit medium, ut nostra fides uera scientia [*]( 9 Sophon. 1, 12 12 Mal. 2, 17 16 Mal. 3, 14-15 ) [*]( 1 perdemus DWO: perdimos VX 3 tepidi 0 in om. VX: eras. inD 4 traditne F1 5 dictum VO1 8 sofonias YW soffonina DO 9 prof. D eastigat WX inquid VDWO 12 bluf. 0, item infra oms W fecit Wl 14 ea 0 15 dewibetur V discribetnr WI 16 emulmn. V emolum. nobis est W 17 custud. V 18 ambolauimns F1 quoran 0 19 beatne YO )

156
conmunita in cunctis temptationibus inconcussa perduret. nihil igitur in rebus dumtaxat humanis principale bonum esse credendum est nisi uirtus animi sola, quae fide sincera nos ad diuina perducens illi inmutabili bono facit iugiter inhaerere. et e contrario nihil malum esse dicendum est nisi peccatum solum, quod a bono deo nos separans malo facit diabolo copulari.

media sunt quae in utramque partem pro adfectu et arbitrio utentis deriuari possunt, ut puta diuitiae, potestas, honor, robur corporis, sanitas, pulchritudo, uita ipsa uel mors, paupertas, infirmitas carnis, iniuriae et cetera his similia, quae pro qualitate et affectu utentis uel ad bonam possunt partem proficere uel ad malam. nam et diuitiae proficiunt frequenter ad bonum secundum apostolum, qui diuitibus mundi huius praecipit ut facile tribuant, conmunicent indigentibus, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut per has adprehendant ueram uitam, et secundum euangelium bonae sunt illis qui faciunt sibi amicos de iniquo mamona.

quae rursum retorquentur ad malum, cum ad recondendum tantummodo uel ad luxuriam congeruntur et non ad usus indigentium dispensantur. potestas quoque et honor corporisque robur ac sanitas quam sint media et utrubique conuenientia etiam ex hoc facile conprobatur, quod multi sanctorum in ueteri testamento potiti his omnibus et in summis diuitiis et culmine dignitatum ac fortitudine corporis constituti deo quoque acceptissimi fuisse noscuntur.

et e diuerso qui his male abusi sunt et ea ad ministerium suae nequitiae detorserunt, non inmerito uel puniti sunt uel [*]( 13 I Tim. 6, 17-19 17 Luc. 16, 9 ) [*]( 1 conmonita V 2 in om. W 5 ducendum DlW cf. c. 9, 3. . 10, 1 6 diabolo facit Dl 7 in] inter V 8 diriuari VWO X\' 9 robor VD1 W1 X1 pulcritudo YX 18 diuitebus F1 huiue mundi D a 1n. 2 14 praecepit VX 15 thensaurizent W\' tesaurizent D 16 has] hanc W has diuitias D 18 amicus F* mammona DOX retrorquentur W1 21 robor DX\' 22 utrobique VOX1: utrobique X* utrisque D utrique W 25 nuscuntur D\' )

157
erlincti, quod frequenter Regnorum liber indicat factum. de ipsa etiam uita ac morte quia mediae sint uel sancti Iohannis uel Iudae natiuitas protestatur. unius namque in tantum sibimet uita profuit, ut aliis quoque gaudium ortus eius contulisse dicatur secundum illud: et multi super eius natiuitate gaudebunt. de alterius uero dicitur uita: bonum erat ei si natus non fuisset homo ille.