Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quamobrem nt hanc ignorationem, quae prauissimi huius erroris radii et causa est, possimus euadere, primum nosse debemus quid uere sit bonum, quid malum, et ia demum super his non falsam uulgi, sed ueram scripturarum definitionem tenentes minime infidelium hominum decipiemur errore.

Tria sunt omnia quae in hoc mundo sunt, id est bonum, malum, medium. debemus itaque nosse quid proprie bonum, quid malum quidue sit medium, ut nostra fides uera scientia [*]( 9 Sophon. 1, 12 12 Mal. 2, 17 16 Mal. 3, 14-15 ) [*]( 1 perdemus DWO: perdimos VX 3 tepidi 0 in om. VX: eras. inD 4 traditne F1 5 dictum VO1 8 sofonias YW soffonina DO 9 prof. D eastigat WX inquid VDWO 12 bluf. 0, item infra oms W fecit Wl 14 ea 0 15 dewibetur V discribetnr WI 16 emulmn. V emolum. nobis est W 17 custud. V 18 ambolauimns F1 quoran 0 19 beatne YO )

156
conmunita in cunctis temptationibus inconcussa perduret. nihil igitur in rebus dumtaxat humanis principale bonum esse credendum est nisi uirtus animi sola, quae fide sincera nos ad diuina perducens illi inmutabili bono facit iugiter inhaerere. et e contrario nihil malum esse dicendum est nisi peccatum solum, quod a bono deo nos separans malo facit diabolo copulari.

media sunt quae in utramque partem pro adfectu et arbitrio utentis deriuari possunt, ut puta diuitiae, potestas, honor, robur corporis, sanitas, pulchritudo, uita ipsa uel mors, paupertas, infirmitas carnis, iniuriae et cetera his similia, quae pro qualitate et affectu utentis uel ad bonam possunt partem proficere uel ad malam. nam et diuitiae proficiunt frequenter ad bonum secundum apostolum, qui diuitibus mundi huius praecipit ut facile tribuant, conmunicent indigentibus, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut per has adprehendant ueram uitam, et secundum euangelium bonae sunt illis qui faciunt sibi amicos de iniquo mamona.