Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod animae spiritaliter euenire idem Salomon aliis uerbis ita designat stillicidia, inquiens, eiciunt hominem in die hiemali de domo sua. eleganter ergo mentis incuriam domati conparauit tectoque neglecto, per quam primo quidem uelut minutissima quaedam penetrant ad animam stillicidia passionum. quae si uelut parua ac leuia neglegantur, conrumpunt tigna uirtutum et post haec influunt imbre largissimo uitiorum, per quem in die hiemali, id est in tempore temptationis, ingruente inpugnatione diaboli expelletur mens de habitatione uirtutum, in qua scilicet aliquando cireumspectam diligentiam retinens uelut in domus propriae possessione requieuerat.