Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

aon enim merentur salnari uisitatione domini nec temporalibus plagis consequi medicinam, qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem omnis erroris, in inmunditiam, quique obduratione cordis et usu ac frequentia delinquendi purgationem breuissimi huius aeui et ultionem uitae praesentis excedunt. quibus etiam per prophetam sermo diuinus exprobrat: subuerti uos, sicut subuertit deus Sodomam et Gomorram, et facti estis sicut torris raptus de incendio: et nec sic redistis ad me, dicit dominus. et Hieremias: interfeci et perdidi populum meum, et tamen a uiis [*]( 5 loh. 9, 3 7 Ioh. 11, 4 12 Bom. 1, 26 et 28 15 Ps. 72, 5 18 Epb. 4, 19 23 Amos 4, 11 26 Hierem. 15, 7 ) [*]( 1 contigat W: deinde sequuntwr in hoc codice uerba 6 et iterum ....8 per ipeum (sic), tum inaenimus sane .... 6 opera dei in ipso, post quae repetuntur uerba et iterum .... per ipsam 4 cognuscimus F 6 manifestetnr D1O 7 propter gloril D 8 glori- Wtur V ipsam D\'WO 10 datan et abiran et 0 11 chore X damnattu V* 12 illua V 16 inquit V in marg. inquid DIVO 18 diaper. Dl ipeas V 24 gomr D gomurram X* 25 turris YDt 26 hierimiaa V interflci VDlO )

170
suis non sunt reuersi, et iterum: percussisti eos, et non doluerunt: adtriuisti eos, et rennuerunt accipere disciplinam: indurauerunt facies suas super petram, noluerunt reuerti.

erga quorum curationem omnem temporis istius medicinam uidens propheta in cassum fuisse consumptam, desperans quodammodo iam de eorum salute proclamat: defecit sufflatorium in igne, frustra conflauit conflator: malitiae enim uestrae non sunt consumptae. argentum reprobum uocate eos, quia dominus proiecit eos. hanc salutarem ignis purgationem circa eos qui praedurati sunt sceleribus suis inaniter se dominus adhibuisse sub persona Hierusalem concretae profunda robigine peccatorum ita conqueritur pone, inquiens, eam super prunas uacuam, ut incalescat, et liquefiat aes eius: et confletur in medio eius inquinamentum eius. multo labore sudatum est, et non exiuit ea nimia robigo eius, neque per ignem. inmunditia tua execrabilis: quia mundare te uolui, et non es mundata a sordibus tuis.

quamobrem ut pertissimus medicus expensis omnibus salutaribus curis nec ullum iam remedii genus quod infirmitati eorum possit aptari dominus superesse conspiciens quodammodo iniquitatum magnitudine superatur, ac discedere ab illa clementi sua castigatione conpellitur itaque ei denuntiat dicens: iam non irascar tibi, et zelus meus recessit a te. de aliis uero, quorum non praedurauit cor frequentia peccatorum nec illa seuerissima et ut ita dixerim caustica ignis indigent medicina, sed eruditio salutaris uerbi sufficit ad salutem, dicitur: emendabo eos [*](1 Hierem. 5, 8 7 Hierem. 6, 29-80 13 Ezech. 24, 11-18 24 Ezech. 16, 42 28 Osee 7, 12 (LXX) ) [*]( 2 rennerant D2W accepere V 4 petram et 0 ergo W 6 omnem om. D1W 7 snflator. V 8 conflatur F1 10 eos FX1: illos DWOX2v et Vulg. 13 rohigine D1: rabig. rell. conquiritur DIX poene W1 14 incaliBoat F1 16 et eraa. ita D exi ...... bigo V 17 rnbigo codd. 18 euecrab. W 26 pdnraoit D1 27 medicinam W )

171
ioauditu tribulationis suae.