Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ob emundationem uero, cum iustos suos pro paruis quibusdam leuibusque peccatis seu pro elatione suae puritatis humilians diuersis temptationibus tradit, ut omnem sordem cogitationum et ut uerbis prophetae dicam scoriam, quam in occultis eorum peruidet esse concretam, excoquens in praesenti uelut aurum purum futuro transmittat examini, nihil in eis residere permittens quod scrutans post haec iudicii ignis poenali cruciatu expurgaturus inueniat, secundum illud: multae [*]( 10 Dent. 8, 2 15 Pe. 80, 8 16 Iob 40, 3 (LXX) 21 cf. Esai. 1, 25 26 Pb. 33, 90 ) [*]( 1 ntiari DWO abundari D\' habundare WX 3 W non distinguit id est om. 0 4 Iciendum ert DWOXv 6 emundationem WQ: emend. VDX peccatorum 0 7 et om. WI: cf. ad Conl. I 19, 1 abraam W multasque F1 9 dentoronumi D 10 mosen VW 11 dominns om. 0 12 adque V 14 custudires V 15 apud DWXv aput aquas 0 17 appareris F appareas 0 emundationem WD\'O: enund. D* emend. FX 18 iostus suus F1 21 prof. D 22 puidit D\' peruidit W1 nidet 0 exquoquens VDO 25 ∗∗purgaturus W )

168
tribulationes iustorum, et: fili, noli neglegere disciplinam domini, neque fatigeris cum ab eo increparis: quem enim diligit dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit. quis enim est filius quem non corripit pater? quodsiextra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulterini et non filii estis. et in Apocalypsi: ego quos amo, arguo et castigo.

ad quos etiam sub figura Hierusalem ex persona dei ita per Hieremiam sermo dirigitur: faciam enim consummationem in cunctis gentibus, in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in iudicio, ut non tibi uidearis innoxius. pro qua salutari emundatione orat Dauid dicens: proba me domine, et tempta me: ure renes meos et cor meum. Esaias quoque utilitatem huius temptationis intellegens corripe, inquit, nos domine, uerumtamen in iudicio: et non in furore tuo, et iterum: confitebor tibi domine, quoniam iratus es mihi: conuersus est furor tuus, et consolatus es me.

pro merito autem peccatorum plagas temptationis infertur, ut ibi plagas populo Israheli inmissurum se dominus conminatur dicens : dentes bestiarum inmittam in eos, cum furore trahentium super terram, et: frustra percussi filios uestros, disciplinam non recepistis. in Psalmis quoque: multa flagella peccatorum, et in euangelio: ecce sanus factus es: iam [*]( 1 Hebr. 12, 5—8 8 Apoc. 3, 19 10 Hierem. 90, 11 14 Pa. 25, 2 16 Hierem. 10, 24 18 Esai. 12, 1 22 Deut. 82, 24 24 Hierem. 2, 80 25 Ps. 31, 10 26 loh. 5, 14 ) [*]( 1 et iterum 0 neglere V negligere D 2 cum... inareparis om. Dl 4 reoepit F1 5 quem] q; D1 pater non corripit DW 7 apocalipsi W apocalipsin 0 9 hierimiam V iherem. OX 10 consamat WO 12 consnmat. WO 14 emend. XI 15 mens F1 isaiM W ieremias D\'0 (immo errauit auctor) 17 inquid VDWO 18 forure F1 19 furur F1 23 furure V1 24 filiuB uestrus F* ueetroe et 0 25 recipiatis DW )

169
noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. inuenimus sane et quartam rationem, qua ob manifestandam solummodo gloriam et opera dei inferri quibusdam aliquas passiones scripturarum auctoritate cognoscimus secundum illud euangelii: neque hic peccauit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera dei in ipso, et iterum: infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria dei, ut glorificetur filius dei per ipsum.