Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

hic namque morabatur in Cellis, qui locus inter Nitriam ac Scitium situs et a monasteriis quidem Nitriae quinque milibus distans octoginta milium solitudine ab heremo Sciti in qua conmorabamur interueniente discernitur. cui cum de praedictorum uirorum nece querimoniam fadissemus, admirantes tantam dei patientiam, quod uiros scilicet illius meriti taliter interimi permisisset, ut, qui alios quoque suae sanctitatis pondere de huiusmodi liberare temptatione debuerint, ne se ipsos quidem praeripuerint de manibus impiorum, aut cur deus admitti in seruos suos tantum facinus concessisset, beatus Theodorus respondit.

Haec quaestio illorum solet animos permouere, qui parum fidei uel scientiae possidentes merita sanctorum uel praemia, quae non in praesenti redduntur, sed reposita sunt in futurum, arbitrantur in huius temporalis uitae breuitate restitui.