Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

in his ergo tribus uitiia etiam dominum saluatorem legimus fuisse temptatum, gastrimargia, cum dicitur ei a diabolo: dic ut lapides isti panes fiant, cenodoxia: si filius dei es, mitte te deorsum, superbia, cum ostendens illi omnia regna mundi et eorum gloriam dicit: haec tibi omnia dabo, si cadens adoraueris me, ut isdem quibus ille temptationum lineis adpetitus nos quoque quemadmodum temptatorem uincere deberemus suo doceret exemplo. ideoque et ille Adam dicitur et iste Adam, ille primus ad ruinam et mortem, hic primus ad resurrectionem et uitam.

per illum omne genus hominum condemnatur, per istum omne genus hominum liberatur. ille de rudi atque intacta fingitur terra, hic de Maria uirgine procreatur. huius ergo ut suscipere eum temptationes oportuit, ita excedere necessarium non fuit. nec enim qui gastrimargiam uicerat poterat fornicatione temptari, quae ex illius abundantia ac radice procedit, qua ne ille quidem primus Adam fuisset elisus, nisi ante generatricem eius passionem deceptus inlecebris diaboli recepisset. et ob hoc filius dei non absolute in carne peccati uenisse dicitur, sed in similitudine carnis peccati, quia, cum esset in eo uera caro, manducans scilicet et bibens et dormiens, clauorum quoque confixionem in ueritate [*](1 Gon. 3, 5 2 1. c. 5 Mt. 4, 3 6 1. c. 6 8 1. c. 9 22 Rom. 8, 3 ) [*]( 1 quia 0 2 quę D\' Ó a om. 0 diabulo DPX lapedis Y ietę Dl 6 deursum Y 7 gloriam eorum D 9 isdem WX: hisdem VDOP adpetitis Dl 10 temptaturem F1 temtatorem W (0) 11 ute O1 12 resurrictionem Y citam et resurreci 0 13 omne. Y humanum W condemnatur... hominum om. D\' coudempnatur WD\'P 14 stum 0* omne. Y adque YWP 15 uirg. maria 0 16 temptatione ̃∗ (s eras.) D temtationes W (0) opportuit 0 17 uioeret V uincerat 0 uioceret X 18 qui D\' habundantia DWPX 19 quia nec 0 fuesset Y 20 genetricem X diabuli VD1P 23 acilicit Y: om. 0 )

126
suscipiens, peccatum eius quod praeuaricatione contraxit uerum non habuit sed imaginarium.

non enim ignitos acaleos concnpisoentiae carnalis expertus est, qui etiam nolentibus nobis natura iam administrante consurgunt, sed huius quandam similitudinem naturam participando suscepit. nam cum omnia quae officii nostri sunt in ueritate conpleret et uniuersas infirmitates gestaret humanas, consequenter huic quoque passioni putatus est subiacere, ut per has infirmitates etiam condicionem huius quoque uitii atque peccati uideretur in sua carne portare.

denique in his eum tantummodo uitiis diabolus temptat, in quibus et illum primum deceperat, coniciens hunc quoque uelut hominem similiter in ceteris inludendum, si eum in illis quibus priorem deiecerat sensisset elisum. uerum ei secundum iam morbum, qui de radice principalis uitii pullularat, primo certamine confutatus inferre non potuit. uidebat enim nullatenus eum initialem causam huius aegritudinis suscepisse eratque superfluum sperari ab eo fructum peccati, cuius eum semina uel radices nullo modo recepisse cernebat.