Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

nam nec primus Adam per gastrimargiam decipi potuit, nisi escae materiam habens in promptu abusus ea fuisset inlicite, nec secundus sine cuiusdam materiae inlicitatione temptatur, cum dicitur ei: si filius dei es, dic ut lapides isti panes fiant. fornicatio quoque quod non nisi per corpus perficiatur, omnibus patet, ita de hoc spiritu dicente deo ad beatum Iob: et uirtus eius in lumbis, et potestas eius super umbilicum uentris.