Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Sciendum tamen non eundem esse in omnibus nobis ordinem proeliorum, quia sicut diximus non uno modo inpugnamur omnes, et oportet unumquemque nostrum secundum qualitatem belli quo principaliter infestatur concertationum luctamen adripere, ita ut alium necesse sit aduersus uitium quod tertium ponitur primum exercere conflictum, alium contra quartum siue quintum. et ita prout ipsa uitia in nobis obtinent [*](1 a om. 0 annecessariis V 2 recessos D1WOP1 occuperimus D\' occupemur W 3 inanis DlPl 4 reperiat OX 5 septinarium V 10 condam 0 11 hi. Y hii DlPX his 0 13 grastrimargia W gastrimargiae B\'OP esse VPl 14 intromittere V fornicationes V1D) 15 fllargiriae DOPX 16 peremptnria F pemtoria DO 18 ac WO 20 facilioa Dl adnirsas Y 21 insoliscente D\' saturatatis D* 28 praeliorum VW 24 opurtet F* 26 alium om. W 28 obtinent (opt. W) in nobis D\'\'W )

151
principatum utque inpugnationis exigit modus, nos quoque oportet ordinem instituere proeliorum, secundum quem prouentus quoque uictoriae triumphique succedens faciet nos ad puritatem cordis et perfectionis plenitudinem peruenire.

Huc usque abbas Sarapion de natura octo principalium uitiorum nobis disserens latentium in corde nostro passionum genera, quarum causas atque adfinitates, cum ab ipsis cotidie uastaremur, nec cognoscere penitus antea nec discernere poteramus, ita lucide reserauit, ut eas quodammodo ante oculos positas intueri nobis uelut in speculo uideremur. [*]( 1 atque O* 2 praelioram W 8 nictariae V 5 abba D serapion X principalum D 7 adque VP cottidie DX 9 quoddammodo W1 10 uideremur. Explidt conlatio (conic. D) abbatis serapionis (lerap. X) de coto (VIn D) uitiis (aieia D1) priaci. palibus (principalia Dl principalibus nitiis X) VDWOX EzpL coll. abb. sarapionis P, in quo Conl. septima sequitur. in V sequitur indiculus Conlationum VI-X; cf. Prolegomena. post indiculum V habet : Capitula de abbatis theodori conlatione. sequuntur capitula Conlationum VI-X. )

152

Descriptio heremi et inquisitio de nece sanctorum.

Responsio abbatis Theodori ad propositam quaestionem.

De tribus quae in hoc Mundo sunt, id est bonis et malis et mediis.

Quod malum nulli inuito ab alio possit inferri.

Obiectio, quemadmodum ipse deus dicatur creare mala.

Responsio super interrogatione proposita.

Interrogatio an reus sit qui iusto intulit mortem, cum iustus habeat de morte mercedem.

Responsio ad praecedentem interrogationem.

Exemplum Iob a diabolo temptati et domini a Iuda traditi, et quod iusto tam prospera quam aduersa proficiant ad salutem.

De uirtute uiri perfecti qui ambidexter figuraliter nuncupatur. [*]( Incip capitula de conlam abEc theodori de nece Morum D Incipit conlatio abbatis theodorum de nece scorum amen. Incipit capitulatio 0 Item capitula de abbatis theodori conlatione X 5 describtio Y reecriptio X 6 theoduri V 7 tribus ex rebus V 9 deferri O 10 creare] creatura V 13 morte V 16 beati iob Xx diabulo VO 17 prospera quadueraa (aic) Y )

153

De duplici genere temptationum quae triplici modo inferuntur.

Quomodo uir iustus non cerae, sed adamantino signatorio debeat esse consimilis.

Interrogatio, si possit mens iugiter in una atque eadem qualitate durare.

Responsio ad interrogantis propositionem.

Quod detrimentum sit discedentis e cella.

De mutabilitate etiam supernarum caelestiumque nirtntum.

Quod nemo ruina subitanea conlabatur.

In Palaestinae partibus iuxta Thecue uicum, qui Amos prophetam meruit procreare, solitudo uastissima est usque Arabiam ac mare mortuum, quo ingressa. deficiunt fluenta Iordanis, et cineres Sodomorum amplissima extensione porrecta. in hac summae uitae ac sanctitatis monachi diutissime conmorantes repente sunt a discurrentibus Sarracenorum latrunculis interempti.