Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

de hoc septenario fomite uitiorum Salomon quoque in Prouerbiis ita describit: si te rogauerit inimicus uoce magna, ne consenseris ei: septem enim nequitiae sunt in anima eius: id est si superatus gastrimargiae spiritus coeperit tibi sua humiliatione blandiri, rogans quodammodo ut aliquid relaxans a coepto feruore inpertias ei quod continentiae modum et mensuram iustae districtionis excedat, ne resoluaris eius subiectione nec adridente inpugnationis securitate, qua uideris paulisper a carnalibus incentiuis factus quietior, ad pristinam remissionem uel praeteritas gulae concupiscentias reuertaris. per hoc enim dicit spiritus ille quem uiceras: reuertar in domum meam unde exiui, et procedentes ex eo confestim septem spiritus uitiorum erunt tibi acriores quam illa passio quae in primordiis fuerat superata, qui te mox ad deteriora pertrahent genera peccatorum.