Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Etenim quantum docet uetus traditio, has easdem terras Chananaeorum, in quas introducuntur filii Israhelis, filii Sem fuerant quondam. in orbis diuisione sortiti, quas deinceps per uim atque potentiam posteritas Cham peruasionis iniquitate possedit. in quo et dei iudicium rectissimum conprobatur, qui et illos de locis alienis quae male occupauerant expulit, et istis antiquam patrum possessionem, quae prosapiae eorum in diuisione orbis fuerat deputata, restituit.

quae figura in nobis quoque stare certissima ratione cognoscitur. nam uoluntas domini possessionem cordis nostri non uitiis, sed uirtutibus naturaliter deputauit quae post praeuaricationem Adae insolescentibus uitiis, id est populis Chananaeis a propria regione depulsae cum ei rursum per dei gratiam diligentia nostra ac labore fuerint restitutae, non tam alienas occupasse terras quam proprias credendae sunt recepisse.-

De his octo uitiis et in euangelio ita significatur: [*]( 1 ad tenebras D\'P 3 fumic. V 4 coeperat codd. praeter 0 5 uindicabitur Wl 6 letitia OX* posaedebit D1 7 acidia D1iW1P eztollere 0 10 isrlis W uidentes VOPX 11 Hcupantur D 13 sint V 14 qnntum W 15 cananeorum 0 isrt D frhl 0 17 adque VP cam W 18 possidit Y iuditium V 19 alienos D\' 20 prosapia D1 22 uolontas V 25 channaeis V cananeis DO 28 recipisse W1OP1 )

149
cum autem inmundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem, et non inuenit. tunc dicit: reuertar in domum meam unde exiui: et ueniens inuenit uacantem, scopis mundatam et ornatam: tunc uadit et adsumit alios spiritus septem nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt nouissima hominis illius peiora prioribus. ecce ut ibi septem gentes legimus excepta Aegyptiorum de qua egressi fuerant filii Israhel, ita et hic septem reuerti spiritus dicuntur inmundi excepto eo qui ab homine prius narratur egressus.