Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quod uero istarum perniciosarum gentium regiones salubriter possidere praecipimur, ita intellegitur. habet unumquodque uitium in corde nostro propriam stationem, quam sibi uindicans in animae nostrae recessu exterminat Israhelem, id est contemplationem rerum summarum atque sanctarum, eisque semper aduersari non desinit. non enim possunt uirtutes cum uitiis pariter conmorari. quae enim participatio iustitiae cum iniquitate ? aut quae societas luci [*]( 10 cf. Gen. 15, 18-21 27 II Cor. 6, 14 ) [*]( 1 adqae VP inexplicabile W inferri Dl ille Dl 2 dispexerant DWP dexpez. 0 4 irati D 10 abraam W 12 decim V 13 idolatria codd. cf. XII, 2, 6 adque VOP blasf. VDO 14 babt. OP 15 impii W blasfema V blasphemia D 16 Qgipto D 17 inde OX 20 moBen VD mosen W 21 starum 0 pernit. DX regione D 25 adque YOP 26 eiusque W1 27 cum] C D\' 28 loce Dl ) [*]( 10* )

148
cum tenebris?

sed cum ab Israhelis populo, id eet uirtntibus contra se dimicantibus fuerint uitia superata, locum quem sibi in corde nostro concupiscentiae uel fornicationis spiritus retentabat, deinceps castitas obtinebit: quem furor ceperat, patientia uindicabit: quem tristitia mortem operans occupauerat, salutaris et plena gaudio tristitia possidebit: quem acedia uastabat, incipiet excolere fortitudo: quem superbia. conculcabat, humilitas honestabit. et ita singulis uitiis expulsis eorum loca, id est adfectus, uirtutes contrariae possidebunt, quae filii Israhelis, id est animae uidentis deum non inmerito nuncupantur. qui cum uniuersas cordis expulerint passiones, non tam alienas possessiones peruasisse quam proprias recuperasse credendi sunt.

Etenim quantum docet uetus traditio, has easdem terras Chananaeorum, in quas introducuntur filii Israhelis, filii Sem fuerant quondam. in orbis diuisione sortiti, quas deinceps per uim atque potentiam posteritas Cham peruasionis iniquitate possedit. in quo et dei iudicium rectissimum conprobatur, qui et illos de locis alienis quae male occupauerant expulit, et istis antiquam patrum possessionem, quae prosapiae eorum in diuisione orbis fuerat deputata, restituit.

quae figura in nobis quoque stare certissima ratione cognoscitur. nam uoluntas domini possessionem cordis nostri non uitiis, sed uirtutibus naturaliter deputauit quae post praeuaricationem Adae insolescentibus uitiis, id est populis Chananaeis a propria regione depulsae cum ei rursum per dei gratiam diligentia nostra ac labore fuerint restitutae, non tam alienas occupasse terras quam proprias credendae sunt recepisse.-

De his octo uitiis et in euangelio ita significatur: [*]( 1 ad tenebras D\'P 3 fumic. V 4 coeperat codd. praeter 0 5 uindicabitur Wl 6 letitia OX* posaedebit D1 7 acidia D1iW1P eztollere 0 10 isrlis W uidentes VOPX 11 Hcupantur D 13 sint V 14 qnntum W 15 cananeorum 0 isrt D frhl 0 17 adque VP cam W 18 possidit Y iuditium V 19 alienos D\' 20 prosapia D1 22 uolontas V 25 channaeis V cananeis DO 28 recipisse W1OP1 )

149
cum autem inmundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem, et non inuenit. tunc dicit: reuertar in domum meam unde exiui: et ueniens inuenit uacantem, scopis mundatam et ornatam: tunc uadit et adsumit alios spiritus septem nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt nouissima hominis illius peiora prioribus. ecce ut ibi septem gentes legimus excepta Aegyptiorum de qua egressi fuerant filii Israhel, ita et hic septem reuerti spiritus dicuntur inmundi excepto eo qui ab homine prius narratur egressus.

de hoc septenario fomite uitiorum Salomon quoque in Prouerbiis ita describit: si te rogauerit inimicus uoce magna, ne consenseris ei: septem enim nequitiae sunt in anima eius: id est si superatus gastrimargiae spiritus coeperit tibi sua humiliatione blandiri, rogans quodammodo ut aliquid relaxans a coepto feruore inpertias ei quod continentiae modum et mensuram iustae districtionis excedat, ne resoluaris eius subiectione nec adridente inpugnationis securitate, qua uideris paulisper a carnalibus incentiuis factus quietior, ad pristinam remissionem uel praeteritas gulae concupiscentias reuertaris. per hoc enim dicit spiritus ille quem uiceras: reuertar in domum meam unde exiui, et procedentes ex eo confestim septem spiritus uitiorum erunt tibi acriores quam illa passio quae in primordiis fuerat superata, qui te mox ad deteriora pertrahent genera peccatorum.