Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod ita figuraliter etiam in lege mandatur: non abominaberis . Aegyptium, quia fuisti incola in terra eius. necessarius enim uictus corpori non sine uel ipsius pernicie uel animae scelere denegatur. illarum uero septem perturbationum uelut omnimodis noxiarum de recessibus animae nostrae penitus exterminandi sunt motus. de his enim ita dicitur: omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a uobis cum omni malitia, et iterum: fornicatio autem et omnis inmunditia et auaritia nec nominetur in uobis, aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas.