Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quodammodo enim longiore itineris spatio captiuus abductus laboriosius ad genitale solum et libertatem patriam reuertetur, meritoque ad eum increpatio illa prophetica dirigetur: quare inueteratus es in terra aliena? recte siquidem inueteratus dicitur in terra aliena, quisque a terrenis uitiis non nouatur. superbiae genera sunt duo: primum carnale, secundum spiritale, quod etiam perniciosius est. illos namque specialius inpugnat, quos in quibusdam uirtutibus profecisse reppererit.