Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quae omnia aequali sunt a nobis horrore damnanda. tristitiae genera sunt dao. unum quod uel iracundia desinente uel de inlato damno ac desiderio praepedito cassatoque generatur, aliud quod de inrationabili mentis anxietate seu desperatione descendit. acediae genera sunt duo. unum quod ad somnum praecipitat aestuantes, aliud quod cellam deserere ac fugere cohortatur. cenodoxia licet multiformis ac multiplex sit et in diuersas species diuidatur, genera tamen eius sunt duo. primum quo pro carnalibus ac manifestis extollimur rebus, secundum quo pro spiritalibus et occultis desiderio uanae laudis inflamur.

Vna re tamen cenodoxia utiliter ab incipientibus adsumitur, ab his dumtaxat qui adhuc uitiis carnalibus instigantur, ut uerbi gratia si illo tempore, quo fornicationis spiritu perurguentur, mente conceperint uel sacerdotalis officii dignitatem uel opinionem cunctorum, qua sancti et inmaculati esse credantur, et ita inmundos concupiscentiae stimulos quasi turpes atque indignos uel existimationi suae uel illi ordini iudicantes hac saltim contemplatione declinent, minore malo id quod [*]( 1 Col. 3, 8 ) [*]( 1 OPCH F OPTN DX opin W opmnn 0 opτΝ̃ P numcupatur D1 2 inquid VDWP omnia D\'WX: omnS (8 in ras. m. 2) V et DIP 3 illa efferuens scripsi: illae feruehT F illud (?) feruens D* illa feniens D* ille foror effentens W ille frnens P utile feruens OX ille feruor r illa feruenter c degeritur FP 4 quod om. W MHHIC D ulHIC W AAHIC X greoe MHNIC 0 7 praepidito V generator D1 aliut WO 8 diaperatione DIW descendet F1 10 extuantes aliut 0 fagire D* fugare 0 12 quod DIX 13 eitulletur F1 extollitur F1 quod OX 14 infiamnr DWOPr: inflamatur (atur in ras. m. 2) V inflammamur Xc 15 utileter V adsummetur 0 16 is 0 17 sps V * pronrgentur D1 18 sacirdotalis F1 19 cuncturum K1 quia D1 creduntur Pv 20 immundus V quia si D\' 21 adque VOP ęstimationi Dl existimationis W estimationis 0 sni F* ordine D1 22 ac WOl saltem 0 )

135
maios est retundentes. satius enim est oenodoIÎae uitio quemcumque pulsari quam incidere in fornicationis ardorem, unde reparari. ant non ualeat ant uix ualeat post ruinam.

quem sensum ex persona dei unus prophetarum eleganter expressit dieens: propter me longe faciam furorem meum: et laade mea infrenabo te, ne intereas, id est ut dum eenodoxiae laudibus conpediris, nequaquam ad inferni profunda procurraa et inreuocabiliter mortalium peccatorum consummati- ODe mergaris. nec mirum tantam passioni huic inesse uirtutem, ut inraentem quempiam in fornicationis labem ualeat refrenare, cum sit multorum experimentis saepissime conprobatum, quod ita eum quem semel ueneni sui peste corruperit infatigabilem reddat, ut faciat ab eo ne biduana quidem ieiunia uel triduana sentiri.

quod etiam nonnullos in hac heremo frequenter nonimus fnisse confessos, se in cenobiis Syriae constitutos quinis diebus refectionem cibi sine labore tolerasse, nunc autem tanta se fame etiam ab hora tertia perurgueri, ut usque nonam uix queant differre cotidiana ieiunia. super qua re pulchre abba Macarius cuidam percontanti, cur fame ab hora tertia in heremo puIsaretur, qui in coenobio ebdomadibus integris refectionem saepe contemnens non sensisset esuriem, respondit: quia hic nullus est ieiunii tui testis qui te suis laudibus nutriat atque sustentet: ibi autem te digitus hominum et cenodoiiae refectio saginabat.