Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

fornicationis genera sunt tria. primum quod per conmixtionem sexus utriusque perficitur. secundum quod absque femineo tactu, pro quo Onam [*]( 11 cf. Phil. 4, 11 25 cf. Qen. 38 ) [*]( 1 lnzoriae WP acaleis D10 2 suscitatur 0 enim etiam 0 inextricabilia D1 filargiriae WOPX 3 ciruicibus V1 manachom V 4 perfectam W1 nnbis V1 5 deprebendemos 0 7 cibus V 8 adque VP 11 partitatis V 12 nullatinos W* potuerit D\' 14 insanitatis 0 eorr. 15 dilicias DP 17 postolatur V et] ut 0 uericnndiam necissitati Y frugalitate Dl frugaletati W fragilitati 0 18 sascipientes D 19 cognitum D* maluerunt 0 20 solit D1 21 in iniuriam 0 guile 0 23 nubis V1 furnicationis V 25 foemeneo D\' onam FD*: unam D1 her WP\'X haer D\' s- l. hoher P1: om. 0 iudae patriarce 0 )

133
patriuchae Iudae filius a domino percussus legitur, quod in scripturis sanctis inmunditia nuncupatur. super quo apostolus: dico autem innuptis et uiduis, bonum est illis si sic manserint sicut et ego. quod si se non contiuent, nubant: melius est enim nubere quam uri. tertium quod animo ac mente concipitur, de quo dominus in euangelio: qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo.

quae tria genera beatus apostolus pari modo extinguenda pronuntians imortificate, inquit, membra uestra quae sunt super terram, fornicationem, inmunditiam, libidinem et cetera, et iterum de duobus ad Ephesios: fornicatio et inmunditia nec nominetur in uobiset iterum: illud autem scitote, quod omnis fornicator aut inmundus aut auarus, quod est idolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei.

quae tria ut a nobis pari obseruatione caueantur, similis nos eorum a regno Christi atque una deterret exclusio. filargyriae genera sunt tria. primum quod renuntiantes diuitiis ac facultatibus suis spoliari non sinit. secundum quod ea, quae a nobis dispersa sunt uel indigentibus distributa, resumere nos maiore cupiditate persuadet. tertium quod ea, quae ne antea quidem possedimus, desiderari adquiriue conpellit.

irae genera sunt tria. unum quod exardescit intrinsecus, quod Graece ϑυμός dicitur. aliud quod in uerbum et opus effectumque prorumpit, [*]( 3 I Cor. 7, 8-9 7 Mt. 5, 28 10 CoL 3, 5 12 Eph. 5,3 13 L c. 5 ) [*](2 nunocupatur VO qaod 0 4 permanserint OX 8 moecatua V eam om. OP 9 modo] modo docet 0 10 inqaid VDW P menbra D1O 11 furnicationem V libidinem.... 13 inauditia on. F 12 efesios 0 13 nominitar V illam 0 14 furnicatur V 16 heridetatem V trea Dl 17 simelis V similes Dl 18 adque VOP deterrit W1P deterreat 0 19 trea Dl diuicias hac facultatebus Dl 20 nubis V 21 maiori WX 22 ante 0 23 possidemus VD1P 24 exardiscit V* intrinsicus V grece DWOX θVNOC V ЄYMOO D θ θyωloc W oruiaoc 0 e-yxsoc X 25 aliat DO )

134
quod ὀϱγὴ nuncupatur. de quibus et apostolus: nunc autem deponite, inquit, et uos omnia, iram, indignationem. tertium quod non ut illa efferuens ad horam digeritur, sed per dies et tempora reseruatur, quod μη̃νις dicitur.

quae omnia aequali sunt a nobis horrore damnanda. tristitiae genera sunt dao. unum quod uel iracundia desinente uel de inlato damno ac desiderio praepedito cassatoque generatur, aliud quod de inrationabili mentis anxietate seu desperatione descendit. acediae genera sunt duo. unum quod ad somnum praecipitat aestuantes, aliud quod cellam deserere ac fugere cohortatur. cenodoxia licet multiformis ac multiplex sit et in diuersas species diuidatur, genera tamen eius sunt duo. primum quo pro carnalibus ac manifestis extollimur rebus, secundum quo pro spiritalibus et occultis desiderio uanae laudis inflamur.