Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Haec igitur octo uitia licet diuersos ortus ac dissimiles efficientias habeant, sex tamen priora, id est gastrimargia, . fornicatio, filargyria, ira, tristitia, acedia quadam inter se cognatione et ut ita dixerim concatenatione conexa sunt, ita ut prioris exuberantia sequenti efficiatur exordium. nam de [*]( 1 uitiis Wt 2 consoetudeue V* 3 delniiium VP1 4 qui Dl 8 cui D 11 tenueter F1 pulsautur D1 omne 0 12 circmnapeciene V 13 dimicarint WD2O: dimicarent VDlP dimicaoerint X 16 eitrinsicua Y 17 salitarios D1 quoqae YOPX: quosque DW haerimo constitus Y nulloque 0 18 conmixtos VD1 adque VP a∗marissime V 19 quisque cum OX 20 interiores W* 21 conprobaoit D1 W1 22 diuersus W\' ortus] hostes 0 difficiles 0 24 filargiria WOPX 25 concatinatione VW1 26 ant W1 eequentia D2W2P ) [*](XIII. Cass. 2. ) [*]( 9 )

130
abundantia gastrimargiae fornicationem, de fornicatione filargyriam, de filargyria iram, de ira tristitiam, de tristitia acediam necesse est pullulare. ideoque simili contra haec modo atque eadem ratione pugnandum est et a praecedentibus semper aduersus sequentes oportet nos inire certamina.

facilius enim cuiuslibet arboris noxia latitudo ac proceritas exarescet, si antea radices eius quibus innititur uel nudatae fuerint uel succisae, et infestantes umores aquarum continuo siccabuntur, cum generator earum fons ac profluentes uenae sollerti industria fuerint obturatae. quamobrem ut Media uincatur, ante superanda tristitia est: ut tristitia propellatur, ira prius est extrudenda: ut extinguatur ira, filargyria calcanda est: ut euellatur filargyria, fornicatio conpescenda est ut fornicatio subruatur, gastrimargiae est uitium castigandum.

residua uero duo, id est cenodoxia et superbia sibi quidem similiter illa qua de superioribus uitiis diximus ratione iunguntur, ita ut incrementum prioris ortus efficiatur alterius (cenodoxiae enim exuberantia superbiae fomitem parit), sed ab illis sex prioribus uitiis penitus dissident nec simili cum eis societate foederantur, siquidem non solum nullam ex illis occasionem suae generationis accipiant, sed etiam contrario modo atque ordine suscitentur. nam illis euulsis haec uehementius fruticant et illorum morte uiuacius pullulant atque subcrescunt.

unde etiam diuerso modo ab his duobus uitiis inpugnamur. in unumquodque enim illorum sex uitiorum tunc incidimus, cum a praecedentibus eorum fuerimus elisi, in haec uero duo [*]( 1 habondantia WOPX filargiriam DOPX 2 filargiria 0 PX 3 pollulare D\'W. adque VOP 4 ratione. V 5 cirtamina V1 6 cuiuslibit F1 exarescet WDtO: exarescit VDlPX 8 succisse 0 humores OPX 9 generator V uanae D1 solerti ĮD 10 obduratae VPX 12 ertruenda 0 filargiria DOPX 13 filargiria OPX furnicatio concupisoenda V1 15 dua 0 siquidem 0 simeliter V 17 incrimentum V1 cenodozia 0 18 ex 0 19 diseoedent 0 21 accipiunt et suscitantur 00 adque FP 22 fruticant DOX: fructificant VW1P frutificant W* (23 uiuatiuB VDX pollulant DxWl adque YP 24 diuirso V1 ad Vx 25 unumquemque 0 incedimm D1W1 )

131
aictorea et uel maxime post triumphos periclitamur incurrere. omnia igitur uitia, quemadmodum incremento praecedentium generantur, ita illorum deminutione purgantur. et hac ratione ut superbia possit explodi, cenodoxia est praefocanda, et ita semper prioribus superatis sequentia conquiescent et eztinctione praecedentium residuae passiones absque labore marcescent.

et licet haec quae praediximus octo uitia illa qua conmemorauimus ratione inuicem sibi conexa atque permixta sint, specialius tamen in quattuor coniugationes et copulas diuiduntur. gastrimargiae namque fornicatio peculiari consortio foederatur: fiiargyriae ira, tristitiae Media, cenodoxiae superbia familiariter coDiugatur.

Et ut singillatim nunc de uniuscuiusque uitii generibus disputemus, gastrimargiae genera sunt tria: primum quod ad refectionem perurguet monachum ante horam statutam ac legitimam festinare, secundum quod expletione uentris et quarumlibet escarum uoracitate laetatur, tertium quod accnntiores ac delicatissimos desiderat cibos. quae tria non leni dispendio monachum feriunt, nisi ab omnibus istis pari studio atque obseruantia semet ipsum expedire contenderit. nam quemadmodum absolutio ieiunii ante horam canonicam nullatenus praesumenda est, ita et uentris ingluuies et escarum sumptuosa atque exquisita praeparatio similiter amputanda. ei his enim tribus causis diuersae ac pessimae ualitudines animae procreantur.

nam de prima monasterii odium gignitur atque exinde horror et intolerantia eiusdem concrescit habitaculi, quam sine dubio mox discessio ac fuga uelocissima [*]( 1 pos 0 triumphus VI 2 quemadmodum incremento praecedentium om. V 3 diminutione VD\'W\'X demunitione O1 4 exdudi Pv 5 extenctione F1 6 passionis V marciscent Dl 7 qum] qae 0 qaę P quam D2P2 8 adque VP sunt 0 9 quatuor OX copolas V 11 filargiriae OPX 12 coniugantur D* coniugabo 0 14 disputimus V1 15 perurget D statutam oram 0 hac W(0) 18 delictissimua V1 dilectissimos V7 deligat Dx Px cjbos DPX tertia 0 20 adque VP 21 absulutio V nnllatinns W 23 adque VP est ampnt. 0 24 diuirste V1 26 adque YP 27 discissio V ac] aut OXv subsequaetur Dl subteqaetur V2X: sabseqaitur VIDx WP snbsequentnr 0. ) [*]( 9* )

132
subsequetur. de secunda igniti luxuriae ac libidinis aculei suscitantur. tertia etiam inextricabiles filargyriae laqueos nectit ceruicibus captiuorum nec aliquando monachum sinit perfecta Christi nuditate fundari. cuius nobis passionis inesse uestigia isto quoque deprehendimus indicio, cum forte ad refectionem detenti ab aliquo fratrum contenti non sumus eo sapore cibos sumere quo ab exhibente conditi sunt, sed quiddam superfundi eis uel adici inportuna atque effrenata poscimus libertate.